DE REMISSIONE DEDICATIONIS BASILICAE BEATI PETRI. 
3. Et quia sollempnitas maxima est, maximam remissionem 
apostolica providentia omnibus ad eam devote venientibus condonavit. 
Quae videlicet remissio, apostolica praevidentia sic tripartita 
distinguitur, ut Romanis et circumadiacentibus, unius anni; Tuscis 
et Lombardis et Apulis et ceteris mare non transeuntibus, duorum 
annorum; sed et his qui maria transmeare noscuntur, trium annorum 
maneat remissio peccatorum. Similis eademque remissio 
facta probatur in hac beati Petri basilica in Caena Domini, quando 
consecratur ibi sanctum c[h]risma, in Ascensione Domini similiter. 
QUOD IN BEATI PETRI BASILICA TANTUM VIGILANTUR PALLIA, 
QUAE DOMINUS PAPA MITTIT ARCHIEPISCOPIS. 
4. Et quoniam haec sacrosancta Dei et beati Petri basilica est 
fundamentum et caput omnium aliarum ecclesiarum, dicente Domino 
beato Petro: << Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam 
meam; et tu vocaberis Cephas, idest Caput >> , quadam praerogativa 
in ea tantum vigilantur pallia, quae romanus pontifex mittit 
patriarchis, archiepiscopis, per universum orbem constitutis; et inde 
est quod legatus sanctae romanae Ecclesiae dicit: << Accipe pallium, 
de corpore beati Petri sumptum, in plenitudinem officii tui >> . Itaque 
cum vigilamus pallia, facimus sollempnes vigilias in Confessione
  |  
  |