vagos et inconstantes comprimere, ut virtutem unitatis custodiant. Isti sunt quinque
precipui ordines, qui quinque libri partibus ascribuntur; ex quibus quinque
partes celestis civitatis perficiuntur, quibus etiam conversorum ordo velut ad
suburbana pertinens iungitur, coniugatorum ac si ad vicos, de quibus dicitur:
Per omnes vicos eius cantabitur alleluia. Quia igitur singuli ordines singulis
temporibus claruerunt, apte singula tempora singulis ordinibus ascribuntur.
Quia vero unicuique tempori et cuilibet pugne omnes ordines insunt, recte singuli
ordines commune aliquid cum omnibus habere probantur. Sed melius ista
ostendemus, si ea ipsa, que dicimus, inferius repetamus.
[4.] Primus ordo pastorum est, et ideo prima parte de pastoribus agitur. Quia
vero idem ordo de temporibus ad tempora transiens omnium pressuris participat,
unus ordo septem angelis comprehenditur, hoc est Ephesi ecclesie, Smirne,
Pergami, Thyatire, Sardis, Philadelfie et Laodicie. In quibus, si subtiliter intueri
sufficimus, invenimus primum angelum tempus respicere proprium, hoc est
apostolorum, secundum tempus martyrum, tertium tempus doctorum, quartum
tempus virginum, quintum tempus monachorum, sextum conversorum et coniugatorum.
In quibus tamen ordinibus illud summopere notari oportet, quod apostoli
instituerunt evangelistas et evangeliste doctores, doctores instituerunt contemplatores
et contemplatores monachos et monachi conversos et a conversis
ad coniugatos imitatio boni operis est diffusa. Ex qua re factum est, ut plerumque
una fides ex duobus ordinibus unum faciat, secundum quod primos diaconos
cum apostolis habitasse legimus, sed et nunc cum episcopis, sicut nunc
conversos cum monachis sui ordinis commorari videmus.
Quia vero secundus ordo martyrum est, recte secunda parte de martyribus
agitur. Inchoatus est et ordo iste a Christo, quando pro nobis crucis toleravit
supplicium, et in Christo a beato Stephano, qui primus Christo reddidit quod
accepit. Inde est quod in secunda parte agnus cernitur quasi mortuus, Christus
scilicet in cruce passus, qui venit et accepit de dextera sedentis librum, quando
venit a morte et resurrexit a mortuis. Tunc enim aperuit tumulum, tunc aperuit
discipulis suis sensum, ut intelligerent scripturas, tunc ceperunt aperiri signacula
|
|