Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 242


SED CONTRA est quod Boetius in lib. De consolat., dicit: Gaudia
pelle, pelle timorem; / Spemque fugato, nec dolor adsit: et ita spes connumeratur
aliis principalibus passionibus.
Praeterea, spes opponitur quodammodo timori. Sed timor est principalis. Ergo
et spes.
Praeterea, passio quae est in concupiscibili de bono, est principalis, sicut gaudium.
Ergo eadem ratione passio quae est de bono in irascibili, est principalis.
Haec autem est spes. Ergo spes est principalis passio.
Solutio
Respondeo dicendum, quod principalitas passionis in duobus consistit: quorum
unum est ex parte obiecti, ut scilicet passio sequatur secundum rationem et
aptitudinem obiecti, scilicet ut bonum prosequatur et malum fugiat; secundum
est ex parte ipsius passionis, ut scilicet motus ille perfectus sit quantum possibile
est secundum genus illud. Et ideo in concupiscibili sunt duae principales
passiones tantum, scilicet, gaudium et tristitia: quia motus concupiscibilis terminatur
in ipsa re coniuncta, quae facit gaudium et tristitiam; et iterum bonum
de sua ratione natum est facere gaudium, inquantum est conveniens; et tristitiam,
inquantum nocivum est.
In irascibili etiam sunt tantum duae, scilicet timor et spes; quia in his perficitur
motus irascibilis quantum est possibile in genere illo, unde non important
motum perfectum simpliciter; sed inquantum possibile est in genere irascibilis:
quia motus irascibilis, inquantum huiusmodi, non perficitur ad praesens, ut
prius dictum est, art. praec., sicut concupiscibilis; sed perficitur in certitudine
inclinationis respectu sui obiecti. Unde timor et spes habent quamdam certam
inclinationem ad obiectum suum: timor ad non posse fugere malum, spes ad
posse consequi bonum; unde confidentia non dicitur principalis passio, quae
habeat certitudinem, nec importat. Similiter etiam timor consequitur ex malo
inquantum est malum, quia de natura sui habet ut fugiatur; spes autem ex
ratione boni inquantum est bonum, quia de natura sui habet ut expectetur.
Et ideo consuevit numerus principalium passionum hoc modo accipi. Quia aut
sunt de praesenti, in quo perficitur motus concupiscibilis; aut de futuro in quo
consistit motus irascibilis, inquantum est de difficili. Si primo modo, aut de
bono, et sic est «gaudium»; aut de malo, et sic est «tristitia». Si secundo modo,
aut de bono, et sic est «spes»; aut de malo, et sic est «timor».

Torna all'inizio