Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 384


corpore. Sapientia ergo et bonitas, quae sunt bona
animae, reddunt dominium naturale et simpliciter: est enim
dignum naturaliter et simpliciter sapientes et bonos dominari
ignorantibus et perversis. Sed civilis potentia et fortitudo
corporis quae sunt bona corporalia et exteriora, non
ipsum legale et positivum. Quod enim superans in bonis
corporis, ut in fortitudine, vel in civili potentia, dominetur
iis quod debellavit, non est iustum naturale, sed secundum
promulgationem legis. Videtur tamen huiusmodi iustum
aliquo modo esse congruum, si considerentur legum
conditores. Nam cum legum latores sint homines, quibus
magis sunt nota bona corporis et exteriora, quam animae
et interiora: ut lex daret iudicium de aliquo certo, visum fuit
legum latoribus, ut superantes in bello congrue dominarentur
aliis seperatis, eo quod talis excessus notior sit quam
alius. Unde et Philosophus ait, Iustius esse diffiniri dominium
secundum bona animae, quam secundum bona corporis: sed
(ut ait) non similiter esse facile, videre pulchritudinem animae,
et corporis. Secunda congruitas sumitur ex defensione
patriae: nam ut homines fortiter bellarent pro defensione
proprie civitatis et regni, in favorem communis boni et defensionis
patriae inductum est, ut superantes in bello dominentur
superatis. propter quod decet virtuosos et sapientes
et bonos non resistere ordinationi legali: quia commune bonum
bono privato est praeponendum. Tertia congruitas sumitur
ex salute debellatorum: nam propter hanc legem
multotiens superati in bello salvantur: homines enim alios
debellantes proniores essent ad homicidium, si scirent se ex
eis nullam utilitatem consecuturos; sed cum cogitant eos
acquirere in servos, reservant ipsos propter utilitatem
quam inde consequi sperant. Unde servus secundum uni
etymologiam dicitur a servando: quia tales a victoribus
reservantur in bello; et non occiduntur, ut possint ipsos
possidere quasi servos et ancillantes.

Torna all'inizio