Unde vos pro compassione vel condescensione, nescio quam dicitis, furentis populi nequaquam
vosmet ipsos deberetis tam inenodabilis sententiae nexibus irretire. Ridiculum
quippe est sic obrutum de voragine marini fluctus eruere, ut ipse compellatur ereptor
sub undosis procellarum spumantium cumulis remanere.
Defensor Romanae aecclesiae.
Cum haec inconsultius loqueris, andabatarum adversum me more confligis, qui
nimirum, dum clausis semper oculis pugnant, alios quidem vulnerant, sed quomodo semet
ipsos a vulneribus tueantur, ignorant. Dicis, quia nequaquam debemus in anathema
corruere, etiamsi per hoc valeamus infirmis fratribus subvenire. Ecce vibrasti gladium,
temptasti vulnus infligere, sed tibimet ubi clipeum opponeres, non vidisti. Nunquid
tibi iam de memoria excidit, quod superius protuli, quoniam beatus Paulus in epistola
sua dicit: Quia, si circumcidamini, Christus vobis nichil proderit? Et tamen, quod
tam districte prohibuit, ipse pro karitate fratrum infirmantium, ne scandalum paterentur,
implevit. Quod enim maius sive deterius poterit quis anathema subire, quam cui
negatum est Christum pro sui reatus damnatione prodesse? Nam cui Christus non
prodest, procul dubio anathema est, nichilque est aliud anathema quemlibet fieri, nisi
a Christi, in quo benedicuntur omnes gentes, societate repelli. Si ergo Paulus hoc
anathema pro caritate fratrum subire non timuit, immo prorsus evasit, cum non
qualemcunque hominem, sed christianum utique discipulum circumcidit: tu, quaeso,
ubi cordis oculos amisisti, qui, quod apostolus fecit, non faciendum esse testaris? Ipse
enim dicit: Quaecumque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt .
Regius advocatus.
Verisimile est, quia, sicut Paulus coapostolum suum Petrum de iudaizandi rediviva
usurpatione corripuit, ita nichilominus et in semet ipsum, postquam discipulum
circumciderat, reprehendit. Nec mihi hoc aliter umquam poterit persuaderi, nisi fortassis
in eius verbis aliquatenus valeat inveniri.
Defensor Romanae aecclesiae.
Ut nullus ambiguitatis nevus in tua mente remaneat, ut nulla cor tuum super
hoc negotio deinceps caligo confundat, audi quod idem Paulus ad Romanos dicat:
Veritatem dico in Christo, non mentior, testimonium michi perhibente conscientia mea
in Spiritu sancto, quoniam tristitia est mihi magna, et continuus dolor cordi meo.
Optabam enim ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis, qui sunt cognati mei
secundum carnem, qui sunt Israhelitae . Ecce Paulus, cum non sit sicut nos necessitate
coactus, sponte ac voluntarie desiderat anathema esse pro fratribus: et tu michi proponis
anathema timendum, ubi me perspicis et inevitabili prorsus necessitate fuisse
constrictum et caritatis studio, ne tanta fratrum multitudo corrueret, inclinatum? Audi
etiam, quid Moyses pro populo Israhelitico postulans dicat: Obsecro, Domine, peccavit
populus iste peccatum magnum, fecerunt sibi deos aureos: aut dimitte eis hanc noxam,
aut, si non facias, dele me de libro tuo, quem scripsisti . Quod nimirum tunc pleniter
fiet, cum reprobis in iudicio dicet: Ite, maledicti, in ignem aeternum . Ecce hinc Paulus
optat anathema pro fratribus fieri, ecce illinc Moyses postulat ex Dei libro pro populi,
quem ducebat, karitate deleri, et sola Romana aecclesia, quae pietatatem et karitatem
toto terrarum orbe specialiter et principaliter docet, ex imminentibus et iam vibratis
undique gladiis filios suos, quos cotidie per sacri baptismatis mysterium generat, liberare
non audet? Maledictus vir , ait Saul, qui comederit panem usque ad vesperam,
donec ulciscar me de inimicis meis . In hoc, sicut legitur, anathema Ionathas cecidit,
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
45
|