meam vestramque negligentiam palliantes, cum
eum quem velut abjectum et contemptibilem a primaevo
in longis regionibus oberrantem, bonorum vestrorum et
totius paternae facultatis expertem requirere neglexistis,
nunc tam audacter et impudenter verbis mordacibus increpatis,
cum de mea crudelitate querimini nec ad me
venire curatis vostro desiderio polituri.» In promptu est
responsio, magister optime, quae vestram repellit instanciam
ut circumspectio vestra injuriam nobis imputare non
debeat nec offensam. Nos enim qui velut ad sagittam in
confinio positi, ventorum omnium impulsione concutimur,
sic a serpentum morsibus exterriti sumus quod
et lacertarum tactus effugimus, nec audaces esse possumus
quia de personis et rebus nostris libertatis arbitrium
non habemus. Cum igitur propter edictum Cesaris
super hoc generaliter promulgatum, cum papa criminis
suspicionem quam leviter possemus incurrere, regni fines
non audemus sine speciali licentia pertransire. Cesset
itaque inter nos dispendiosa contentio, et vos si placet
quibus haec impedimenta non obviant, curetis amodo ad
tollendum rancorem de cordibus, vestri status et continentiae
vestrae certitudinem communiter et sigillatim vestris
amatoribus intimare; illud attentius provisuri ut inter
alios amicos et proximos vestros amicus ille qui vobis
loquitur, qui nunquam est vestrae societatis oblitus, a
memoria vostra non excidat, sed tam in visitationis officio
quam in omni exhibitione honoris et gratiae [si] fide
dignum ducitis, vice sibi congrua rependatis. Sic enim
facietis gaudiorum vestrorum in senectute participem
sicut eum habuistis in aetate tenera, si bene recolis, circa
studiorum primitias vestris profectibus efficacem. Ego
quidem amicus ille qui vobis cum audacia loqui possum,
|
|