Alexander Telesinus: De rebus gestis Rogerii Siciliae regis (1127-1135)

Pag 66


sue viscera immaniter torquebatur, penitens valde quod male
consultus guerram ceperit sibique ea que pacis sunt consulentibus
nequaquam crediderit. Quid ergo ageret? Cum se, etiam
terras suas in proximo iam amissurum cerneret, ad quas tuendum
et fratrem suum Ricardum dimiserat, sed ille similiter
regio perterritus adventu, etiam filio suo, quem Regi obsidem
dederat, derelicto, cum ad fratrem suum comitem redire nequisset,
per occulta tramitum continuo fugam inivit.
12
Cum ergo Rex super Aversam irruens comitem fuga
evasisse comperisset, doluit valde quod captionis sue retia evadens,
ultionem ipsius meritam non fuerit expertus; qui deinde
tanto mentis furore accenditur, ut tota urbs prius omnino depopulata,
ignis post incendio traderetur; que videlicet civitas non
solum intus, sed etiam deforis abundantissimo fuerat inhabitata
populo, omnibusque indiviis ita fertilem fuerat, ut etiam
Capue seu Neapoli, que circa se erant, non invideret. Frumento
et vino carnisque edulio ita feracior extiterat, ut
fere nullus in ea habitantium in victu egeret; unde contigit ut
pene omnes in ea effrenatius turpi libidine subderentur, ob
cuius piaculum, quo se moderari neclexerunt, Deus magis offensus
sic eam, ut estimo per Rogerium delere decrevit.
13
Cum ergo sic Aversa deleta fuisset, Rex postmodum suburbana
ipsius concremari iussit. Deinde appropinquans Neapolim,
inter oppidum quod dicitur Cuculum Patrieque lacum
castra defixit, ibique tamdiu moratur quousque et cuncta suburbana
Neapolis in partibus illis ignis incendium consumeret, segetesque

Torna all'inizio