tumor, clamor et indignatio praesto deponitur, et omne, quod in meis
visceribus amarum fuerat, divinitus obdulcatur. Nam velut ad tribunal
iudicis contentiosus litigator adductus querelam inutilem non sum ausus
exponere ante districtae cellulae maiestatem. Et tanquam si languidus quilibet
aromaticam ingrediens officinam, antequam antidoti medicamenta
percipiat, deposita languoris aegritudine convalescat. Ita ego protinus
ut cellulae meae limen attigi, vix dum librum quemlibet aperueram et,
o benefactum, tanquam virtute loci sanum me atque incolumem compositis
animae meae vulneribus repperi. Sicque ad divinorum librorum, qui
adhuc clausi tenebantur, aspectum, velut ante medicinae poculum, salutem
hausi spirantibus du taxat hodoribus fraglantium pigmentorum.
Quapropter sancto rectori vestro, qui mihi tantae calamitatis pondus
invexit, non modo vicem laesionis indulgeo, sed eum quoque in ius
veteris amicitiae pro vestra karitate reduco. Qui enim non absolute, sed
sicut ipsi dimittimus, ita nobis a Deo dimitti peccata rogamus, dum nos
cum relaxatione peccati Dei quoque gratiam quaerimus, dignum est, ut
nos etiam inimicos nostros post offensionis veniam, in pristinae prorsus
amicitiae plenitudinem reformemus. Sicut enim oblivio mandatorum Dei
proculdubio vitium est, sic illatae calamitatis oblivio non parva virtus est.
Preterea illi, qui me pressura tanti laboris attrivit, etiam gratiae referendae
sunt, quia illo disponente qui nostris bene utitur malis, per eius offensam
in sanctitatis vestrae me contigit devenire notitiam.
|
|