Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 13

Liber I


divisionem, quae et melior et clarior est, magis probo. Atque haec fere sunt epistolarum genera. Species vero, quoniam innumerabiles sunt, persequi infinitum et supervacuum esset. Nos eas, quae et insignes et necessariae maxime videbuntur, cum ad earum praecepta pervenerimus, colligemus. Nunc in quo genere causarum versari possi epistola, ostendemus.
In quo genere causarum versetur epistola.
Cap. III
Tria sunt causarum genera, quae recipere debet orator, ut et Cicero tradit et omnes ferme scriptores consentiunt: demonstratiuum, quod in alicuius laude aut vituperatione est positum, deliberativum, quod habet suasionem et dissuasionem, iudiciale, quod habet accusationem vel defensionem, cum petitione. Horum generum quod potissimum epistolae proprium dici possit, non video. Nam tametsi in epistola multos saepe laudamus, multos vituperamus et defendimus ac petimus: non tamen ea propria dicenda sunt epistolarum. Id enim proprium cuiusque rei dicitur, quod ei vel soli vel maxime convenit, quo quidem res illa carere sine suo magno detrimento et imminutione non potest, ut risus hominis, numerus carminis proprius esse dicitur. His autem generibus

Torna all'inizio