BENEDICTUS: Potuit tamen facere ut liberum arbitrium semper esset ad
bonum et non ad malum, tamquam si oculi numquam claudi possent set semper
essent aperti.
IOACHIM: Si hoc esset, ubi esset laus illa iusti qua dicitur: Quis est hic et
laudabimus eum, fecit enim mirabilia in vita sua, qui potuit transgredi et non
est transgressus, facere malum et non fecit? Si enim ideo non fecisset malum
quia facere nequiret essetque in Dei notitia quia, si posset, faceret mala magisque,
si posset, diligeret tenebras quam lucem, nonne talis esset homo ille apud
Deum qualis apud nos ille qui iccirco non occidit quia non habet gladium,
occideret autem si facultas daretur? Ut enim inferam aliquid exempli causa:
posset Deus facere ut non temptaretur primus homo; posset facere sua virtute ut
temptatus non lederetur – tamquam si aliquis fortis protegeret aliquem in bello,
opponens se adversario pro eo vel prestans illi talia arma aut statuens illum in
tali loco ubi non posset adversarius adversus eum – set tamen hoc totum sibi
imputaretur, non illi. Quemadmodum si idcirco aliquis non irasceretur quia
compleret ei prelatus suus omnem voluntatem suam, idcirco non exhigeret
vinum quo inebriaretur quia nesciret esse vinum, idcirco non committeret adulterium
quia numquam vidisset mulierem vel quia appetitum luxuriandi non
haberet. Hoc etenim modo posset facere ut Iudas non haberet cupiditatem pecunie
pro qua tradidit Christum; et posset utique facere ut Antichristus, qui a tot
temporibus ante ortum suum pro malis que facturus est oditur ab omnibus, non
faceret ipsa mala nec haberet etiam voluntatem faciendi. Set Deus prescius
futurorum, qui sciret eos idcirco ista non facere quia, ut ita dixerim, ceci essent,
vel, si viderent, velamen gratie, hoc est virtutis divine, ne possent concupiscere,
haberent ante oculos suos; nichilominus odibiles essent ipsi Deo et omnibus qui
haberent spiritum prophetie.
BENEDICTUS: Videtur secundum hoc quod possit homo cavere sibi a malis
et facere bona sine gratia et quod non reputet Deus bona que fiunt per gratiam,
set illa que fiunt per liberum arbitrium.
IOACHIM: Non est ita. Nam si Deus penitus desereret hominem, stare non
posset, et si eum penitus contineret, cadere nequiret. Set hoc concessum est
habenti libertatem arbitrii, ut adiutus gratia possit stare si conari voluerit et possit
cadere si neglexerit. Et quia gratia pro gratia data est ei, si stat viriliter in
|
|