vobis: expedit vobis ut ego vadam; si enim non abiero, paraclitus non
veniet ad vos; si autem abiero, mittam eum ad vos . Si ergo illuminator
mentium spiritus apostolicis illabi pectoribus plena diffusione non poterat,
nisi veritas ipsa quae eis illum missurus erat, corporalem sui praesentiam
ab eorum subtraxisset obtutibus, quanto magis necesse est, ut purus homo
ab hominum se frequentia subtrahat, quatinus superni muneris capax fiat?
Sicque mens humana dum vacat ab aspectibus hominum, sancti Spiritus
mereatur ingressum.
Eorum ergo qui tecum conversabantur absentiam, noli deputare iacturam.
Immo salutis occasio, perfectionis lucrum et propensio nostri
meriti deputetur augmentum, quia dum strepitus humani cessat aloquii,
construitur in te per silentium templum Spiritus sancti. Hinc est quod de
Israelitici templi constructione sacra testatur historia, quia malleus et securis cumulatur.
Templum ergo tui pectoris nunc per silentium crescat, virtutum spiritalium
tanquam celestium lapidum in te structura consurgat, ubi supernus
ille sponsus quem totis visceribus diligis, velut in thalamo suo delectabiliter
requiescat. Memento itaque quod apostolus ait, quia fundamentum
|
|