Otto Morena et continuatores: Historia Frederici I

Pag 84


Preterea imperator, castellum ut bene retroductum fuit,
statim eum bene aptare firmiterque ex duplicibus faxinis
viminum, cum in primis ex simplicibus tantum cohopertum
fuerat, cohoperiri fecit; deinde optimis filtris coriisque,
etiam pannis insuper laneis illum armari precepit. Cum vero
mirabiliter cohopertum aptatumque fuit, precepit imperator
ipsum castellum firmiter in antea duci. Cum ergo duceretur,
Cremenses super ipsum maximos lapides, quorum magnitudinis
nusquam amplius trahi visi fuerunt, die nocteque
trahere non cessaverunt, sed nihilominus Cremonenses et
Teutonici ipsum castellum tunc bene firmiterque aptatum fore
cognoscentes, in antea usque infra medietatem fossati ipsius
castri per viam illam, quam gattus iam fecerat, magna virtute
ipsum castellum duxerunt. Gattus quippe viam per medium
fossatum faciens iam antea prope murum ipsius castri precesserat.
In ipso enim gatto quedam trabis ferrata, quam
bercellum appellabant, constabat; quam ipsi, qui infra ipsum
gattum fuerant, foras plus de viginti brachiis prohicientes, in
murum ipsius castri mirabiliter feriebant; ac tandem tantum
iam ferierant, quod de ipso muro plus de viginti brachiis in
terra proiecerant. Cremenses vero se defendere non posse
murum castri, cum destrueretur, prospicientes, travatam

1



5




10




15




20

Torna all'inizio