Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 367


homines quia falsam aestimationem habent de fine, et putant
ipsum finem in divitiis esse ponendum, appetunt eas
in infinitum. Sed quod ad gubernationem domus pertineat
non appetere infinitas possessiones, duplici via venari
possumus. Prima sumitur ex similitudine quam habent
oeconomica et ars gubernativa domus ad naturam.
Secunda, ex similitudine, quam habet ad artes alias. Prima
via sic patet. videmus enim naturam non solicitari
circa nutrimentum infinitum, sed tantum apponit de nutrimento
quantum requirit animal nutriendum, ut si ex
albo ovi natura generat avem, et ex rubeo eiusdem ovi
nutrit ipsam, non apponit natura in ovo infinitum rubeum,
sed tantum apponit ibi de eo, quantum sufficiat ad nutrimentum
illius avis. Sic etiam si natura ex menstruo facit
animal, et ex lacte nutrit ipsum, non apponit uberibus
infinitum lac, sed tantum apponit ibo de eo, quantum
sufficiat ad nutrimentum animalis generati. Cum
ergo divitiae et possessiones ordinentur ad nutrimentum
et ad sufficientiam vitae, sic rubeum in ovo ad nutrimentum
avis, et lac in uberibus ad nutrimentum foetus: si gubernator
domus non vult contra naturam agere, sed vult
suam domum regere secundum modum et ordinem naturalem,
non debet infinitas divitias et possessiones appetere;
sed cum tot habet quot secundum exigentiam
sui status bene sufficiant ad gubernationem domus, debet
illis esse contentus. Secunda via ad investigandum hoc
idem, sumitur ex similitudine quam habet ars gubernationis
domus ad artes alias. nam possessiones sunt quaedam
organa artis gubernationis domus, sicut incus, martellus
et caetera huismodi, sunt organa artis fabrilis: nulla
autem ars, ut ait Philosophus I. Politicor. habet organa
infinita, ergo nec gubernativa debet quaerere infinitas possessiones.
Decet igitur omnes cives et multo magis reges
et principes esse contentos tantis possessionibus, et
divitiis, quantas requirit exigentia sui status. nam non satiari

Torna all'inizio