Anselmus Cantuariensis: Proslogion

93


Prooemium.
Postquam opusculum quoddam velut exemplum meditandi de ratione
fidei cogentibus me precibus quorundam fratrum in persona alicuius tacite
secum ratiocinando quae nesciat investigantis edidi: considerans illud esse
multorum concatenatione contextum argumentorum, coepi mecum quaerere,
si forte posset inveniri unum argumentum, quod nullo alio ad se probandum
quam se solo indigeret, et solum ad astruendum quia deus vere est,
et quia est summum bonum nullo alio indigens, et quo omnia indigent ut
sint et ut bene sint, et quaecumque de divina credimus substantia, sufficeret.
Ad quod cum saepe studioseque cogitationem converterem, atque
aliquando mihi videretur iam posse capi quod quaerebam, aliquando mentis
aciem omnino fugeret: tandem desperans volui cessare velut ab inquisitione
rei quam inveniri esset impossibile. Sed cum illam cogitationem, ne
mentem meam frustra occupando ab aliis in quibus proficere possem
impediret, penitus a me vellem excludere: tunc magis ac magis nolenti
et defendenti se coepit cum importunitate quadam ingerere. Cum igitur
quadam die vehementer eius importunitati resistendo fatigarer, in ipso
cogitationum conflictu sic se obtulit quod desperaveram, ut studiose cogitationem
amplecterer, quam sollicitus repellebam.
Aestimans igitur quod me gaudebam invenisse, si scriptum esset,
alicui legenti placiturum: de hoc ipso et de quibusdam aliis sub persona

Torna all'inizio