Ad quartum dicendum, quod homo distinguitur a brutis non solum in eo quod est
rationale essentialiter, sed etiam in eo quod est rationale per participationem.
Ad quintum dicendum, quod non dicitur peccatum mortale semper esse in ratione
quasi omnis actus peccati mortalis sit actus rationis elicitive, cum etiam in
actibus exteriorum membrorum possit esse mortale peccatum; sed quia nullus
actus peccati mortalis rationem accipit, nisi consensus adveniat; et similiter
nullus actus potest esse virtutis, nisi a ratione ordinetur; et hoc est esse virtutem
in inferioribus potentiis, inquantum participant ratione.
Ad sextum dicendum, quod apprehensivae sensitivae aliter serviunt intellectui
quam appetitivae sensitivae rationi et voluntati. Apprehensiva enim sensitiva
servit intellectui ministrando ei suum obiectum; et ideo magis intellectus participat
aliquid a sensu quam e converso; sed appetitiva sensibilis servit voluntati
et rationi quasi moventi, et sic participat aliquid ab ea: et ideo est aliqualiter
rationalis, scilicet participative, non autem vis apprehensiva sensibilis; et propter
hoc apprehensiva sensibilis non potest esse subiectum virtutis, sicut appetitiva
sensibilis.
Solutio III
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod iustitia non potest esse in irascibili et
concupiscibili sicut in subiecto, cum non sit circa passiones: ad ipsam enim
non pertinet moderari passiones, sed exteriores actiones quae sunt ad alterum.
Unde oportet quod sit in illa potentia sicut in subiecto ad quam pertinet usus
rerum exteriorum in ordine ad alterum. Uti autem actus voluntatis est secundum
Augustinum; sed non absolute secundum quod voluntas est finis, sed
secundum quod praesupponit collationem rationis ordinantis ad alterum; et
ideo in voluntate hoc modo accepta, est iustitia sicut in subiecto. In voluntate
enim, secundum quod est finis, non potest esse aliqua virtus moralis, quia ad
bonum civile et naturale hominis, voluntas naturalem inclinationem habet sicut
in proprium subiectum; sed secundum quod voluntas est eorum quae sunt ordinata
ad finem, sic in voluntate potest esse moralis virtus, scilicet iustitia, sicut
et prudentia in ratione cognitiva.
Hoc autem quod dictum est de subiecto iustitiae, consonat omnibus quae dicuntur
ab aliis de subiecto iustitiae. Quidam enim dicunt eam esse in ratione: quod
non potest esse secundum quod ratio est cognitiva potentia, sed secundum quod
ratio comprehendit et cognitionem et affectionem: secundum quod dicitur quod
voluntas in ratione est. Alii vero dicunt quod est in tota anima: quod quidem
verificatur inquantum voluntas est universalis motor omnium virium animae;
unde etiam Commentator in 5 Ethic. dicit quod est in rationali et concupiscibili. Et
similis ratio est de omnibus virtutibus quae non sunt circa passiones, sed circa
operationes, sicut liberalitas, magnificentia, et huiusmodi.
|
|