Petrus Damiani: Epistulae

Pag 181


muneribus gratias agit. Cumque illa sollerter inquireret, quid circa se
dispositionis esset, utrum scilicet eum poena constringeret, an ei quaevis
utinam prosperitas arrideret, respondit: Usque heri male mihi fuit, sed et
inter caetera meae calamitatis incommoda gravius me fames afflixit. Heri
vero te praebente convivium splendide refeci, ac funditus fame consumpta
largis alimentorum dapibus abundavi. Et his dictis praesto disparuit.
Cumque mulier evigilasset, ac de viri sui verbis sollicite pertractare
coepisset, non mediocriter mirabatur, cur ille dixerit hesternum se tantummodo
ab ea percepisse convivium, quandoquidem illa sacerdoti frequentissime
direxisset exenium. Igitur altiori pertractans viri verba consilio
intellexit non sine mysterio esse, quod dixerat. Vocans autem famulam
districte coepit inquirere de exenio, quid egisset, vel quid presbyter
respondisset. Cumque illa terrore concussa modo haec modo illa confingeret,
et veritate suppressa per ambages et commenta quaedam non procedentia
palpitaret, domina vero fidem non adhibens dura prorsus et aspera
minaciter intentaret. Illa demum necessitate constricta tandem, quod in re
erat, aperuit, et se, quae detulerat, comedisse, ac pro domino suo preces
fudisse confessa est.
Hoc igitur ita ut factum est, quantotius per populi totius ora depromitur,
et celebri per regionem relatione vulgatur. Multorumque testimonio
diffinitum est, quoniam utilior est et fructuosior elemosina pauperum
quam quaelibet oblatio tradita manibus carnaliter viventium, sacerdotum,
quandoquidem defunctus ille et quod presbytero datum est, ignoravit, et
quod a paupercula muliere perceptum est, solemne convivium sensit. Elemosina
quippe animas hominum in tenebras ire non patitur, terrenis que
munusculis siderea regna mercatur. Unde nonnulla in nostris partibus
monasteria praeclaram nuper institutionis normam sibimet indiderunt, ut
praeter caetera etiam tres pauperes cum privata mensa iuxta se semper
abbas habeat, eisque singulis mensuram cibi quam quivis habet frater
apponat. Nam cum regularis norma praecipiat, ut abbatis mensa semper
sit cum hospitibus, hoc modo naviter utrumque completur, ut et

Torna all'inizio