Gregorius de Catino: Chronicon Farfense

Pag 263


de ecclesia Sancti Thomę et Sancti Pauli. Senebaldus filius
Benefacti, et Iohannes qui vocatur Villanus, et Beneincasa, atque
Transaricus filius Berardi, et Clara relicta suprascripti Berardi dederunt
portionem suam de castello Fenocleto, et de castello quod
dicitur Turris cum suis pertinentiis in comitatu Narniensi: a
primo latere confinium Sabinense, a secundo latere confinium
Reatinum, a tertio latere fossatus qui discernit inter castellum
Coppę et predictam Turrem, a quarto latere Laia; infra istos fines
omnium rerum partem quartam; et ex alia parte portionem quartam
de intus et de foris, et portionem suam de ecclesia Sanctę
Marię quę dicitur in Monte, et de ecclesia Sancti Clementis,
et de aliis ecclesiis quę sunt infra ipsos fines cum omnibus pertinentiis;
exceptaverunt casalem de Nordo. Rapizo comes
filius Rapizonis de comitatu Tudertino dedit in hoc monasterio
duas portiones de monasterio Sancti Petri in Valle, et medietatem
Sancti Petri in Laureto, et ecclesiam Sancti Angeli Pilo
Scripto totam in integrum, et heremitorium in Valle de Cerasa,
et ecclesiam Sanctę Marię in Aviliano, et Sancti Yppoliti, et
hospitale in Quatuor Capellas, de ambobus ecclesiis Sancti Petri
sicut supra legitur, et alia duo loca sanctorum tota in integrum
cum omnibus pertinentiis, et ecclesiam Sancti Nycolai in Aviliano
in integrum, et medietatem ecclesię Sanctę Secundinę ibidem;
in urbe Ameria ecclesiam Sancti Proculi in integrum; in urbe
Tudertina ecclesię Sancti Hilarii partem tcrtiam, hospitale in
Muliere Mala, medietatem Sanctę Victorinę in Submanu, Sancti
Laurentii in Phili; in Farnetta ecclesiam unam, * * ecclesiam
Sanctę Marię in Galazano; in Melezole ecclesiam unam; in Fossule
Sanctę Crucis; in Ilice unum heremitorium. Hęc omnia
Prędictus Rapizo concessit et corporali traditione confirmavit in
hoc monasterio et in manibus Gregorii et Clementis monachorum
Sanctę Marię. Rainucius filius Oderisii cum filiis suis
Oderisio, Oddone, Rainaldo et Senebaldo concessit in hoc monasterio

Torna all'inizio