et ea corrigendi, interpretandi et declarandi et gravius et minus puniendi, 
inspecta qualitate personarum, locorum et delictorum, sicut 
nobis et nostre Curie in posterum videbitur expedire pro honore et 
reverentia Romane Ecclesie et statu paciffico provincie et iurisdictionis 
nobis commisse; super penis autem malefitiorum, de quibus in presentibus 
constitutionibus mentio non habetur statuendi et disponendi 
puniendi deliberationi et provvidentie ad presens congruo loco et 
tempore duximus reservandum. 
[XLI] Premisse constitutiones fuerunt promulgate et publicate in 
pleno et generali parlamento prelatorum, comitum, baronum, potestatum 
ambaxatorum civitatum et locorum et nobilium provintie Romagnole 
et pleno arengo congregato in civitate Imole, in pallatio Comunis, 
per magnificum et nobilem virum dominum Iohannem de Appia 
totius provincie Romagnole, civitatis Bononie et comittatus Bretenorii 
et pertinentiarum eorundem per Sanctam Romanam Ecclesiam comitem 
et generalem rectorem; et presentibus venerabili patre domino 
fratre Bonefatio archiepiscopo ravenatensi, domino Guillelmo Duranti 
domini pape vicario, domino Guidone episcopo ariminensi, domino 
Symbaldo episcopo imolensi, domino Malatesta de Veruclo potestate 
ariminensi, domino Nicholutio domini Balugani potestate bononiensi, 
domino Staldo Iacop de Florentia, domino Guidone condam domini 
Lamberti de Polenta, domino Forrexio de Aldemariis potestate Imole, 
domino Comacio de Galluciis potestate Faventie et multis aliis prelatis, 
potestatibus et nobilibus; sub annis Domini millesimo ducentesimo 
octuagesimo tertio, die tertiodecimo februarii. Indicione undecima; 
pontificatus domini Martini pape quarti. 
Ego Guido Aldrevandini de Ravenna, imperiali auctoritate et 
nunc Curie dicti domini Comitis notarius et cancellarius, mandato 
ipsius domini comitis predictas constitutiones legi et vulgariçavi in 
predicto parlamento et arengo, et in presentia predictorum omnium 
et eas in publicam formam redegi; et istas constitutiones exibui ad 
petitionem singularis persone.
  |  
  |