cessabat possessiones acquirere, imo sicut fidelissimus
dispensator, de regali pecunia sibi cre¬dita
continuatim villas et praedia largiter
emebat, et in suae Casauriensis Ecclesiae profectum
quotidie cumulabit.
Remeans itaque Domnus Ludovicus Imperator
ad solum proprium adit Curtem Imperialem,
quae dicitur Olonna; ibique morans
infra sexaginta dies edidit ad tuitionem Monasterii
Piscarienisis tria principalia sacrae institutionis
privilegia, devotione plena, et omni
auctoritate perpetuae libertatis, et regiae protectionis
astipulata. In quorum uno specialiter
notatur, de fundatione et consumatione
ipsius sacrosanti Templi; de corpore namque
Beati Clementis ab eodem ibidem venerabiliter
recondito; de largitione rerum, quas per to¬tam
Tuscjam acquisivit, et ipsi Sancto Mar¬tyri
perpetualiter porrexit, videlicet sedecim
Curtes. Quae Curtes et res in quibus locis, et
a quibus hominibus, et qualiter ab eodem serenissimo
Augusto fuerint conquisitae ipsa sacrosancta
praceptalis pagina manifeste declarat.
PRIVILEGIUM QUARTUM.
De rebus Tuscae, et aliarum Provinciarum
“ In nomine Domini nostri Jesu Christi Dei
aeterni, Ludovicus divina ordinante providentia
Imperator Augustus, cunctis sanum
sapientibus liquet, quia quo magis cultibus
divinis insistimus, eo amplius supernae Majestati
reconciljamur. Proinde universorum
Sanctae Dei Ecelesiae, nostrorumque fidelium,
praesentium scilicet ac futurorum,
agnoscat unanimitas, quia nos Divino afflati
instinctu, ad honorem et reverentjam tremendae,
ac individuae Trinitatis Sacrosanctum
Templum in insula, quae Casa aurea
vocitatur, fundari et consummari hilari
mente praecepimus, ubi et almificum Beatissimi
Pontificis et Martyris Clementis Corpus
venerabiliter recondi fecimus, atque in
eodem situ famulorum Dei Coenobium perpetuis
temporibus permanendum augustaliter
atque liberaliter instituimus, quatenus
coadunato illic sub regulari norma Religiosorum
virorum coetu, altissimo Deo laudes
jugiter inibi votaque resultent. Qua de
causa ad majorem mercedis nostrae cumulum,
ac loci ipsius necessarium supplementum,
Servorumque Christi in ipso degentium,
seu illuc undecunque adventantium,
perenne subsidium, contulimus in jam dicto
Sanctae Trinitatis Coenobio omnes res nostras,
quas conquisivimus per totam Tuscjam
a quibusdam hominum: hi sunt Farimundus
Diaconus et Capellanus, simulque
Farao et Farulfus filii quondam Farulfi,
videlicet Curtem in fundo Hisiano, et aljam
Curtem in fundo Palmae, una cum omnibus
ad suprascriptam Curtem pertinentibus; et
quod ipsius Farimundi in parte evenit a suis
fratribus, hoc est quinta portione de Curte
in fundo Pao, et Curtem in fundo Pantanola,
et Curtem in fundo Venetia, et Curtem
infra Civitarem Tuscanam, cum omnibus
ad suprascriptam quintam portionem
pertinentibus. Donamus et Curtem nostram
in Suberella cum omni pertinentia vel adjacenta
sua, cum servis et ancillis, cartulariis,
aldionibus, libellariis, mobilibus et
|
|