erat praeterminisse, et idcirco affirmabant quicquid
intra eam et castellum continebatur haberi
de eorum possessione. Venit dies in qua
moltitudo Baronum et plebis coadunari debebat,
qui omes uno ore affirmabant Abbatem
injuste niti, et agrum esse de pertinentiis Sancti
Valentini. Quid plura? Beatus vir Wido,
cujus spes tota erat in Domino, suos jussit insistere
orationi, et pridie antequam pugna debebat
fieri, solus media nocte egressus de Monasterio,
comitante eum, qui semper justis
praesto est, Spiritu Sancto, venit ad fluvium,
et alta voce dixit ad eum: Adjuro te per no¬men
Domini nostri Jesu Christi, et per virtutem
Beatissimi Clementis Praesulis et Martyris,
ut sequens me ad priorem cursum revertaris,
et Campum deseras, quem malignantibus non
tua sponte, sed instinctu Diaboli delegasti. Et
ostendem signum baculo quem manu gestabat,
quo illum fluere juberet, tandiu secutus est
Sancti Viri vestigia, donec campum dimitteret
Sancto Clementi, et ad locum antiquum
reverteretur, per quem cum magno impetu ad
mare tendebat flumen, quod vocatur Piscaria.
Mane facto, cum omnes, de quibus supradiximus,
ad pugnam parati venirent, ut victori
laudibus, vel victo, sicut mos populi, contumeliis
insultarent, cum viderent campum ex
parte terrae Sancti Clementis liberum remansisse,
et fluvium per antiquos cursus ad mare tendere,
cognoverunt non humanae virtutis, sed Divini
judicii miraculum esse; omnes in fletum
proruperunt, et ad pedes Abbatis ceciderunt,
dicentes una voce: Nunc cognovimus,Sanctissime
Pater, quia in te habitat Spiritus Santus, qui per profetam loquitur (Isaia 6.2)
SUPER QUEM REQUIESCAM NISI SUPER
HUMILEM, ET QUIETUM ET
TREMENTEM VERBA MEA? Vere tu in
Coelis habitas, licet in terris videatur conversatio
tua, non volebas quod pro te humanus
sanguis effunderetur, magis petiisti ut Beatus
Clemens quod sui juris est in aquis operaretur:
in aquis marinis habuit templum, Piscariae
(flumini) praecepit, ut reverteretur ad antiquum
cursum:per hoc cognovimus, quia Dominus
Deus habitat tecum,cognoscimus reatum nostrum,
petimus indulgentjam, habes in
potestate tua,si velis extinguere vitam nostram
subdimus tibi quaecumque possidemus, ne velis
a nobis elongare misericordiam tuam.
1035.
Vir autem Domini Wido pronus ad pietatem,
ut vidit lachrymas, accepit misericorditer
eorum petitionem, illos ammonens ne
in terris Sancti Clementis aliquam illo tempore
facerent invasionem, quia non erat mortuus,
imo vivebat cum Christo, qui pro Christo
gaudenter susceperat mortem: Hanc noxam
vobis condonet Onnipotens Deus, et custodiat
vos, ne cadatis in pejus,quia ulli malignando
adaesistis, qui nunquam de vobis fuerit,
nisi vos integros hauriat, satiatus. His dictis
regressus est ad Monasterium, et non pro tanto
facto in tumorem elatus, sed magis humilis
de die in diem proficiebat, et ad profectum
ducebat gregem sibi commissum. Illi vero
Domni de Sancto Valentino videlicet Lupus
et Ubertus, et Wido, filii quondam
Senebaldi, tanto miraculo exterriti de Deo timentes,
pro reverentia Sancti Widonis Abbatis
venientes, in praesentia supradicti Ugonis Ducis
ante Abbatem renunciaverunt Sancto Clementi
|
|