tocius Lygurię primas et Hemilie rector Ravennas,
simulque eorum suffraganei in perditione falsę cucullę consentanei.
Quibus erant inmixti de senatoribus Romanorum
insignes legati adstipulantes, quod cuncti ordines publicę rei
cottidie stabant parati ad receptionem cesaris HEINRICI,
tamquam si venisset maiestas Iulii vel Tyberii. Quorum assertioni
nemo nostrum fuit Didimus, sed unanimiter, quę
dicebantur, credidimus. Cesar autem figens anchoram spei
in soliditate Romanę promissionis designavit in iam dicto
conventu inceptionem suę expeditionis. Indicavit preterea
universis regius preco, quia in die pentecostes deo volente erit
presentia regis coram sancto Petro, affectu scilicet suę consecrationis
ad laudem et gloriam visibilium et invisibilium
creatoris.
Venit igitur sexta feria ante pentecosten ad diem constitutum;
sed Romani prevaricatores effecti clauserunt ei introitum.
Rex vero commotus ira iustissime indignationis precepit
figi castra in prato Neronis. Prandellus itaque, qui Romuleos
fascinaverat, ascendit in Crescentii castellum, monuit,
quod nullus eorum exisset ad bellum, adiciens quoque: „Clausis
portis state securi, quia inter vos et hostes sunt inextricabiles
muri. In die quidem spiritus paracliti non imponet
|
|