Paulus Camaldulensis: Donatus

Pag 103


in gi, ut lego legi, perlego perlegi (praeter intelligo intellexi, negligo
neglexi, diligo dilexi), praeter ago cum suis compositis facientibus in
gi, ut ago egi, exigo exegi. Excipitur etiam pango cum suis compositis,
quod facit in gi, ut pango pangis pepigi, compingo compegi, et frango
fregi, confringo confregi; similiter tango tetigi, contingo contigi et pun
go pungis pupugi, repungo repungis repupugi et repunxi (sed compungo
facit tantum compunxi). Facientia igitur praeteritum in si mutant
si in sum, ut mersi mersum. Omnia alia mutant go in ctum, ut lego
legi lectum, rego rectum, pango pactum, frango fractum, tango tactum,
pungo punctum, porrigo porrectum, dirigo directum (licet figo
faciat fixum).
Quaestio. Est aliquod deponens in gor? Solutio. Est utique: fungor
fungeris functus.
Desinen<ti>a in po. Verba tertiae coniugationis in po desinentia,
si habent e vel l aut etiam r ante po, faciunt praeteritum in psi, ut repo
repsi, <clepo clepsi>, scalpo scalpsi, carpo carpsi (verumtamen strepo
facit strepui et rumpo rupi). Ex his ergo praeteritum in psi terminantia
mutant psi in ptum, ut repsi reptum, clepsi cleptum, scalpsi
scalptum, carpsi carptum. Quod si praeteritum in ui fecerint, mutabunt
ui in i et assumunt tum, ut strepui strepitum. Et si fecerint praeteritum
in pi, mutant i in ptum, ut rupi ruptum.
In quo. Omnia verba coniugationis tertiae finientia in quo faciunt
praeterita in xi, ut coquo coxi; et mutant xi in ctum, ut coquo coxi
coctum.
Quaestio. Est aliquod deponens in quor? Est utique: loquor loqueris
locutus.
Desinentia in to. Omnia coniugationis tertiae verba in to terminantia,
si habent c ante to, faciunt praeteritum in xi, ut <plecto> plexi,
<flecto> flexi, praeter pecto pexui et necto nexui (licet etiam nex[u]i
inveniatur) et preter meto messui, sterto stert<u>i et sisto, quod facit

Torna all'inizio