dedit, nec etiam in guerra expendit. item, hęc alia
dispersit, de quibus ignoramus quid tulerit aut fecerit, idest turibulum
argenteum, dalmaticam optimam, telam .I. pallii, amulam
argenteam deauratam, pongam imperatoris, stolam et manipulum
cum campanulis aureis, et semicintiam similiter cum carnpanis aureis,
Antiphonarium optimum et Priscianum valde bonum,
Nocturnale perfectum, Super Isaiam mirificum, mitram .I.,
virgas pastorales .II., Super Hiezechielem, Ovidium.
Dispersis itaque ecclesie ornamentis, omnibusque ecclesiasticis
suppelectilibus distributis, predictus Guido advenarum equitum
peditumque collegit non modicum exercitum, ut populum abbatię
qui ab eo recesserat expugnaret, et Berardum Ascarellum
contra se insurgentem dissiparet. at contra idem Berardus non
minorem peditum equitumque multitudinem congregavit, ut superare
posset partem Guidonis. qui quocumque adire poterat,
domos incendens dissipabat, arbores et vineas incidebat, homines
vulnerabat, capiebat nec unquam dimittebat nisi prętio non exiguo
se redimebant. aliquantos etiam in captione fame consumptos
pernecabat. de ecclesiasticis quoque ornamentis hęc sunt quę distraxit et oppignoravit: altare reginę pretiosum, Missalem
maiorem, Epistolarem domni Romani, calices .III., turibulum
argenteum .I., capsulas argenteas .Ill. et coclearium .I., amulas argenteas .II.,
patenas argenteas .II., gallum argenteum .I., scutellam
argenteam .I., situlam argenteam .I., argentum quod remansit
a tabula, pallii brachia .Ill. et dimidium, vestem altaris, planetam .I.,
pluviales .Ill., tunicas .III., fanones .II., dorsalem .1., sigilla aurea
cum pręceptis .VII. super hoc autem omnia divastabat, et perverse
agens in nullo quiescebat, populumque abbatię sibi resistentem
vivere non sinebat.
Cum vero Calixtus papa cum imperatore concordiam haberet,
et pręlibatum Berardum in generali sinodo excommunicaret,
compulsi sumus ad hoc monasterium redire, ne damnaremur
excommnicatione. et cum reverteremur, populum abbatię
qui nobiscum recesserat admonere studuimus, ut ad hanc ecclesiam
et ad nos reverterentur, nosque sicut in discessione fecerant,
etiam sequerentur in reversione; sed neuter illorum nostram
|
|