vestra pemaneat potestate et dominacione laborandi, regendi, gubernandi, 
et exinde quicquid utile fuerit faciendi. Quod vero preceptum 
concessionis, ex iussione predicte potestatis, scripsi ego Ermengardus 
diaconus superius dicte gloriose potestatis, Actum in 
Benevento septimo anno imperii domni Lamberti imperatoris augusti, 
et secundo anno principatus post restauracionem eiusdem 
domini nostri gloriosi principis, mense augusto, prima indiccione. 
DE SANCTO VINCENCIO IN NEAPOLIM COMPARACIO DOMNI MAIONI 
ABBATIS A IOHANNE, SUBDIACONO ET ABBATE SANCTE MARIE. 
IN nomine domini Dei et salvatoris nostri Iesu Christi. Imperante 
domno Basilio magno imperatore anno septimo, sed et 
Leone et Alexandro imperatoribus eius filiis, die .XVa. mensis octubris, 
indiccione secunda. Nos Iohannes subdiaconus sancte Neapolitane
  |  
  |