loca, sed quod tanta est divinitatis in Ihesu et humanitatis unio tantaque
amicitie concordantis suavitas, ut alterius proprium veraciter etsi non
proprie ac sine thropo utramlibet naturarum, ut de se et ad sui subpositionem
predicetur, adsciscat. Dicit ergo quod eternus assumpsit humanitatem
nostram, incommutabili propriorum collocatione et inconfusa.
Inconfusa collocatione assumpsit duobus modis, uno quia neque proprium
divinitatis transivit ad humanitatem, ut ei esset proprium et adiectum,
quamvis dicatur “homo est inmortalis”, neque proprium humanitatis
concessit ad divinitatem, ut ei foret proprium et addictum, quamvis
veraciter dicatur “Deus passus est”; alio quia in his inmutabilibus
locationibus neque divinitas confusa est in humanitatem, neque humanitas
in divinitatem sicut voluit Eutices hereticus, nec earum propria
inter se conversa sunt et permixta, sed utraque unita tam nature quam
propria mansere sui generis, hec semper Deum, illa vero eumdem Deum
semper hominem faciens. Passibile vero a Dei humanitate absumptum
est propter resurrectionem.
Sequitur: et quecumque alia deifica luminaria eloquiis divinorum nostrorum
ducum occulta traditio expresse nobis donavit. Quasi dicat: istos splendores,
quos narravimus de sacratissima Thearchia, didicimus a sancta
Scriptura; et etiam ex eadem sacra Pagina didicimus quecumque alia
deifica luminaria, divinitatis humanitatisque unionem predicantia, et
ipsarum naturarum admirabile consortium occulta traditio divinorum
nostrorum ducum tam prophetarum quam apostolorum <donavit>, qui
occulte de harum unione naturarum et sub quodam velamine tradiderunt,
ne vulgaribus hominum sensibus intellectus sacer absque vario
rerum tegmine operimentoque pateret. Namque, ut ait philosophus,
«ipsa misteria figurarum cuniculis operiuntur, ne rustico vultui nuda
rerum natura se prebeat sed summis tantum viris sapientia interprete
veri archani consciis, contenti sint reliqui ad venerationem, figuris defendentibus
a vilitate secretum». Dicit ergo quod non solum predictos
splendores a sacra Scriptura didicimus, sed quecumque alia deifica luminaria
Scripturarum de Dei divinitatis humanitatisque nexu locuntur,
[et] talia sunt, ut hec sint nobis donata ex occulta traditione nostrorum
ducum expresse secundum fidei lucem et veritatem ex eloquiis sanctis.
Sed queri potest, si deifica luminaria eloquiorum sancte Scripture
|
|