14.  De numero uocacalium.  Vocales autem sunt numero 
quinque, a e i o u. 
15.  Quare dicantur uocales.   Istae uero uocales dicuntur, 
quoniam per se uocem faciunt, uel quia uox litteralis nequit 
fieri sine aliqua istarum. 
16.  De i et u.   Ex his uocalibus duae i in uim consonantium 
quandoque transeunt, uidelicet i et u sequente alia 
uocali in eadem syllaba, ut Iuno et Venus. 
17.  De i.   I quoque pro duplici consonante multotiens 
accipitur, scilicet cum inter duas uocales inuenitur, ut maius 
peius (geminatur enim ibi sonus eius); in quo loco antiqui 
solebant geminare <e>andem i litteram et maiius ci peiius 
scribere. 
18.  De u.  V si post g uel post q ponitur, ut quis sanguis, nec  
uocalis nec consonane habetur. Vocalis enim non est, quia i 
sequitur, consonans non est, quoniam q uel g praecedit; solum  
igitur sibilum asperioris soni praesentabit. 
19.  De consonantibus.    Ceterae litterae praeter supradictas  
uocales omnes sunt consonantes, quia simul sonant cum istis. 
20.  De diuisione consonantium.  Consonantium uero aliae 
sunt semiuocales, aliae mutae. 
21.  De numero semiuocalium.  Semiuocales sunt, ut plerisque  
Latinorum placuit, septem: f 1 m n r s x. 
22.  De f.  F uero multis modis ostenditur muta magis.  
Omnis enim semiuocalis terminat dictionem; sed f non terminat
  |  
90 
  
  
  
  
95 
  
  
  
  
100 
  
  
  
  
105 
  
  
  
  
110 
  
  
  
 
  |