Remigius Florentinus (Remigius Girolami): De subiecto theologie

Pag 82

Appendice


non est dicenda pecunia, secundum Ysidorum ubi supra. Unde
et Dominus in sua petitione de hac ymagine addidit: « Cuius
- inquit - est ymago hec et superscriptio? » . Et propter hoc
theologia assimilatur pecunie quia in ipsa quasi per totum superscriptum
est multiplex nomen Dei. Unde Apoc. 19[,12] « Habens
nomen scriptum quod nemo novit nisi ipse » , scilicet
perfecte.
Sexto propter usualem multiplicationem. Pecunia enim
quando quis ea utitur in commutationibus et mercationibus licitis
multiplicatur debite, quando autem in illicitis et mutuationibus
usurariis multiplicatur indebite [...]. Et ideo dicitur Mt.
25[, 27] « Oportuit te commictere pecuniam meam - Glosa:
sermonem divinum - nummulariis - idest predicatoribus et
doctoribus et veniens ego recepissem utique quod meum
est cum usura » , idest cum multiplicatione et excrescentia [...].
Septimo propter generalem subventionem, sicut dicitur hic
sicut protegit etc. De pecunia enim scriptum est Eccles. 10[,19]
« Et pecunie obediunt omnia » . Require de hoc in sermone de
sanctis Cosma et Damiano Nos reliquimus omnia . Et similiter
de sapientia scriptum est Sap. 7[, 27] « Omnia potest » .
Octavo propter naturalem appetitionem, quia enim homo
naturaliter appetit suis miseriis subveniri, ideo etiam naturaliter
appetit pecuniam et theologicam sapientiam per quas suis
miseriis subvenitur. Unde Sap. 8[, 5] « Et si divitie appetuntur
in vita, quid sapientia locupletius? » . Unde supra: « Hanc
amavi » etc. Et ideo de utrisque simul desiderandis ut habeantur
loquitur Salomon Prov. 2[, 3] dicens: « Si enim sapientiam
invocaveris » etc.

Torna all'inizio