Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 259

Liber III


simile ad rem, de qua loquimur, accommodat. Ea sit ornandi gratia per similitudinem, sic: "Non sicut in vestibus, ea pessima quae diutissime duravit; sic in amicitia, is deterrimus qui vetustissimus; vestis enim usu teritur, amicitia diuturnitate perficitur". Haec similitudo per contrarium dicitur, quia vestis amico contraria est. Fit autem ornandi causa, quia illa poterat carere oratio. Fit etiam probandi gratia per negationem, sic: "Neque equus indomitus, quamvis natura bene compositus sit, idoneus potest esse ad eas utilitates et aptus, quae desiderantur ab equo neque homo indoctus, quamvis ingeniosus sit, ad virtutem potest pervenire". Hoc probabilius factum est exemplo equi, cuius ratio similis videtur esse. Dictum autem per negationem, quia res utraque negatur. Fit item similitudo, apertius dicendi causa per brevitatem, sic: "Amicitia ut vestis dissuenda magis, quam laceranda est". Hic eadem oratione utraque res breviter est conclusa et apertissime dictum quod volebamus. Fit postremo per collationem rei ante oculos ponendae gratia, quod ad poetas maxime pertinet, hoc modo: "Sicut citharoedus preciosissimis vestibus indutus, corona aurea, cithara pulcherrima, atque ornatissima, caeterisque rebus, quae expectationem concitare possunt, insignitus, si repente silentio facto, pessime atque imperitissime

Torna all'inizio