Salimbene de Adam: Cronica

Pag 335


declinavit ad hospitandum cum Minoribus fratribus; et placuit
guardiano quod eum associarem, et familiariter fui cum eo, et
ipse mecum, quia humilis et curialis homo erat, quamvis parve
stature. Cumque interrogassem eum quare in Vienna fratres
Predicatores locum non habebant, dixit michi quod potius volebant
Lugduni unum bonum conventum habere, quam vellent
habere tantam locorum multitudinem. Et rogavi ipsum quod
predicaret fratribus in festo Annuntiationis beate Virginis, quod
instabat, eo quod libenter desiderabam ipsum audire. Nam tractatum
de sermonibus fecerat preter Summam. Et dixit michi
quod, si guardianus diceret sibi, obediret libenter. Et factum fuit
ita. Et fecit pulcherrimum sermonem de Annuntiatione beate
Virginis. Cuius thema sive exordium tale fuit: Missus est angelus.
Alia vice me existente ibidem, supervenit frater Guillielmus
Britto ex Ordine Minorum, cuius est libri memoria; et quantum
ad brevitatem stature assimilabatur priori Guillielmo cuius supra
mentionem feci, non autem quantum ad mores, quia magis furibundus
et impatiens videbatur, ut parvulorum natura consuevit
habere. Unde illud:
Vix humilis parvus, vix longus cum ratione,
vix reperitur homo ruffus sine proditione.
In conventu etiam Lugdunensi audivi ipsum corrigentem ad
mensam, presente fratre Iohanne de Parma generali ministro,
et papa Innocentio quarto Lugduni morante. Et adhuc frater
Guillielmus non fecerat librum suum, qui suo nomine titulatur.
Porro tertius fratris Hugonis amicus fuit Robertus Grossatesta
Linconiensis episcopus, unus de maioribus clericis de mundo.
Hic secundo post Burgundionem iudicem Pisanum transtulit
Damascenum et Testamenta patriarcharum XII et multos alios
libros. Quartus eius amicus fuit frater Adam de Marísco ex
Ordine fratrum Minorum, unus de maioribus clericis de mundo.
In Anglia claruit et multa scripta fecit sicut Linconiensis. Ambo
fuerunt Anglici et ambo socii et ambo in episcopali ecclesia fuerunt
sepulti. Tertius istorum duorum socius fuit magister Alexander
ex Ordine fratrum Minorum, natione Anglicus et magister cathedratus

Torna all'inizio