Iohannes Monachus: Chronicon Vulturnense, I

Pag 271


esse dinoscitur in Verdeto, ubi Vuiselgari prepositus c<ura>m peragit,
ce1la monasterii Sancti Vincencii, ubi, gracia Dei, Iosue abbas
regimen tenere videtur, integram meam porcionem, quantum cum
lege a filiis nostris, qui nunc sunt, vel in antea michi Dominus
dignatus fuerit dare de uxore legitima. ea namque racione ut diebus
vite mee in mea sit potestate laborandi et regendi et de usu quieto
vivendi; nam non habeam licenciam neque vendere neque donare,
nec in aufrugio sive quolibet alio loco sanctorum offerre; post
vero meum discessum, quicquid porcione, ut dixi, esse secundum lex
ut filii mei regere debuerint, totum in eodem loco sancto deveniat;
et si sine filiis aud filias defunctus fucro, totum in integrum sicut
supra ibi deveniat, ut neque a me sicut supra, neque ab heredibus
meis, neque a nullo quemquam homine numquam habeat aliquam
questionem, aut reprehensionem, sed in perpetuum cunctis tem-poribus firma et stabilis permaneat, sicut te Castechis presbitero
et notario scribere rogavi. Actum in Verdeto, mense et indiccione
suprascripta, feliciter.
DE TELESIA.
In nomine Domini. Temporibus domni nostri viri gloriosi Grimoaldi, summi ducis gentis Longobardorum, anno primo gloriosi
ducatus eius, mense decembrio, per indiccione decimaquinta.
Ideoque nos Laupo et Romano, germani filii quondam Maioni,
habitatores || sumus in Telesia, per nostra bona voluntate et pro
mercede et salute anime nostre, quo possimus animas nostras
expellere de inferno, offeruimus in monasterio beatissimo Sancti
Vincencii, qui situs esse dinoscitur erga fluvio Vulturno, ubi

Torna all'inizio