Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 604


Ad septimum dicendum, quod sicut creatura non habet esse nisi a Deo, ita nec
Filius habet esse nisi a Patre. Sed in hoc est differentia, quod creatura non est
illa relatio secundum quam dicitur esse a Deo, per quam habet esse; et ideo
potest considerari in se, sine respectu eius ad Deum; et sic invenitur non
habens esse. Sed Filius Dei est ipsa relatio secundum quam habet esse a Patre,
et ipsa relatio est ipsum esse: et ideo non potest Filius considerari sine respectu
ad Patrem, ut inveniatur in se non habens esse, vel potens in nihilum decidere.
ARTICULUS 2
Utrum Christus sit creatura
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR quod Christus sit creatura. Leo Papa: «Nova et inaudita conventio:
Deus qui erat et qui est, fit creatura». Sed illud quod Deus fit, potest de
Christo praedicari. Ergo Christus est creatura. Damascenus
etiam dicit de Christo, quod non scandalizabitur ad nomen creaturae.
2. Praeterea, de quocumque praedicatur inferius, et superius. Sed creatura est
superius ad hominem. Ergo cum homo praedicetur de Christo, creatura de ipso
praedicabitur.
3. Praeterea, omne quod est, vel est creatum vel increatum. Si ergo Christus est
homo, vel erit homo creatus vel increatus. Sed non est homo increatus, sicut nec
homo aeternus, quia omne increatum est. Ergo est homo creatus: ergo est creatura.
4. Praeterea, id quod convenit parti, transumitur ad praedicationem totius;
sicut homo dicitur Crispus propter capillos. Sed humana natura est quasi pars
personae compositae, pro qua supponit hoc nomen «Christus». Ergo cum
humana natura sit creatura, Christus potest dici creatura.
5. Praeterea, principalior pars hominis Christi est anima quam corpus. Sed
ratione corporis quod de Virgine traxit, simpliciter dicitur natus de Virgine.
Ergo ratione animae, quae creata est a Deo, debet dici creatura.
6. Praeterea, sicut repugnat nomen creaturae Filio increato; ita repugnat temporaliter
nasci aeternaliter nato. Sed tamen dicimus Christum temporaliter
natum. Ergo et simpliciter possumus ipsum dicere creaturam.
SED CONTRA, creatura non potest praedicari de aliquo aeterno. Sed Christus
supponit suppositum aeternum. Ergo non potest dici creatura.
Praeterea, in Christo nihil creatum est, nisi humana natura. Sed humana natura
non praedicatur de Christo. Ergo Christus non potest dici creatura.
Praeterea, omnis creatura rationalis est filius Trinitatis per creationem. Sed
Christus si est creatura, est creatura rationalis. Ergo est filius Trinitatis per
creationem: quod supra improbatum est, dist. 4.

Torna all'inizio