Landulphus Senior: Historia Mediolanensis

Pag 47


servitus, et Dominus in euangelio: Cupidi et avari non intrabunt in regnum Dei; insuper ambitiosus ultra quam credi
potest. Quod factum est, mortuo Honorato episcopo, tantum in nomine quantum in officio honorandus, qui octavus
decimus post beatum Ambrosium sedit, turba nobilium et populo immenso catholico religiose et catholice episcopum in
Deum quaerentibus et desiderantibus cum universo clero: ecce subito fascinatis multis utrarumque partium, populi videlicet
et nobilium, immensa perturbatio orta est. Igitur electione perturbata, Fronto, omnibus bonis nudatus multisque vestitus
vitiis, spiritu maligno repletus, sciens se per catholicam electionem cleri et populi episcopatum minime habere posse,
cum immenso pondere auri et argenti, cum paucis etiam nobilibus, imperatoris curiae detestandae cursu rapido tetendit.
Conscilio autem inito, praeter illa quae manu dedit, ut episcopatum haberet, inaestimabilia pondera auri et argenti ducibus
et comitibus et omnibus qui imperialibus iussis quotidie deserviebant promisit. At imperator, cognita eius nequitia
et omnem Frontonis intentionem praevidens, auri avidus, non curans qualiter aut quomodo se circa catholica officia
ecclesiastica haberet, accepto auri et argenti immenso pondere, tantum aliquantulum timidus, quandam execrabilem investituram
Mediolanensis episcopatus ei attribuit, et accipiens ab eo fidelitatem, quemdam comitatum dedit ei, sub quo
se Fronto ad simoniacam haeresim defenderet et imperator innocens esse huius rei ascribitur. Quo facto magno tripudio
exultans Fronto, stipatus multis Longobardis, qui eo tempore curiae militabant imperatoris, quasi fur et latro
venit Mediolanum. Qui primus videns episcopatum per arma iustitiae et electionem catholicam, bona vita et fama et
praedicatione bonisque moribus, castitate et ieiuniis, obtinere non posse, nobiles et magnam partem plebis, sparsis muneribus
magnis multisque promissionibus, omnes ad fidelitatem non intrans per hostium impegit; de quo Dominus per
euangelium terribiliter et voce veridica et viva intonat, dicens: Qui non intrat per hostium in ovile ovium, non est pastor
ovium sed est fur et latro.
De quo beatus Ambrosius doctor et magister veritatis subsequitur dicens: O miser, quod
dedisti aurum fuit, quod accepisti lepra est.
Unde super Lucam sanctus Ambrosius: Inexplicabilis est enim venditi
culpa mysterii, et gratia a vindicta oculis transit ad posteros.
Item super Lucam: In ecclesia Dei consortium eos habere
non posse, qui sancti Spiritus gratiam non dignentur. Gratis enim accepistis, et gratis date. Denique Symoni, qui sanctificandi
munus pretio in se putavit posse conferre, respondit Petrus:” Pecunia, inquit, tua tecum sit in perditionem. Quoniam
gratiam Dei putas te pecunia consequi posse, non est tibi pars nec sors in hac fide.”
Item de ecclesiis in eodem: Deus
enim templum suum non mercatoris vult esse diversorium, sed domicilium sanctitatis, nec vendibili religionis officio, sed
obsequio gratuito usum ministerii sacerdotalis informat.
Postremo Fronto per undecim vivens annos, omnia bona et mala,
iusta et iniusta habens promiscua, omnes huius sanctae Ambrosianae ecclesiae fere intus et foris thesauros devastando
et male expendendo consummavit. Qui quadam die cum turba suorum militum stipatus, ordinatis canibus et venatoribus,
ad nemus quod Caminadella usque hodie vocatur, ivisset, et inventam feram ad mortem curaret deducere; ecce subito
ira Dei et flagello praeventus citissimo, in loco incurrens quod dicitur Puteus Averanus, eum palus absorbuit; et quasi
Datan et Abiron iram Dei provocantibus, sic eum terrae inundatio absorbuit. Igitur Frontone male mortuo peiusque
sepulto, quod epitaphium eius, quod ego postea transactis annorum multis curriculis in lapide polito, pulvere corporis eius
absente inveni, dicat audiamus: et quam crudeliter et quam saevissime supra calicem aureum beati Ambrosii, quem ipse
propriis manibus consacraverat, aurum cuius Theodosius imperator sancto Ambrosio dederat, sese habuit, curiose audiamus.
Ausoniae postquam ditio florentia frena
Longobardorum excepit ecclesiae,
Haec senior fama primum per moenia multa
Frontonem sedis fulcra subisse boat.
Promissum crebro premitur persolvere, cumque
Nec dapibus reliquis iam quod haberet opem:
Ambrosius calicem sanctum quem fecerat olim,
Caesar catholicus Theodosius pariter;
Conflandum isdem perhibetur traderet igni,
Proh dolor infaustus turpiter ocubuit.

4. Post multum vero tempus veniens post beatum Agapitum urbis Romae pontificem reverentissimus pastor et
papa Gregorius, divino spiritu ammonitus, omnes Latinae linguae ecclesias per diversa officia multum discrepantes vidit.
Qui tantum Deo annuente ad unitatem Romanae ecclesiae praeter Ambrosianum misterium compescuit et revocavit,
dicens: O fratres et o venerandi patres, decens et competens ratio nobis esse ascribitur. Paulo apostolo per Spiritum
sanctum dicente “Unus Deus, una fides, unum baptismum, ” ita sit, unum mysterium totius linguae esse debere Latinae.
Quo
audito omnibus religiosis viris qui antestabant terrefactis, quorum noverat multos sanctos viros diversarum terrarum,
pro unicuique sicut Deus donaverat diversa officia, sanctam Trinitatem ut Unitatem conlaudantia fideliter et mirifice
decantantes ordinasse. Tandem conlaudatum et confirmatum est. Sed de Ambrosiano mysterio videns esse factum divino
magisterio, timidus subsistit.
5. Quo in tempore Constantius episcopus catholicus catholiceque ordinatus, tertius a Frontone, diaconus sanctae
Romanae ecclesiae, quem beatus Gregorius Dialogorum in diaconatu consecraverat, qui ad concilium, quod beatus
Gregorius celebrabat, cum viris timoratis et episcopis suffraganeis sui et beati Ambrosii multis et magno exercitu strenuissimorum
militum stipatus iverat. Quod factum, Spiritu sancto administrante, et Constantio archiepiscopo cum

Torna all'inizio