Salimbene de Adam: Cronica

Pag 262


ut nunquam careant supplitio qui in hac vita nunquam voluerunt
carere peccato. Ostendunt enim quia in peccato semper vivere
cupiunt, qui nunquam desinunt peccare, dum vivunt». Augustinus:
«Percutitur interdum hac animadversione peccator, ut
moriens obliviscatur sui, qui, dum viveret, oblitus est Dei».
Item Apostolus, ad Ro. I: Et sicut non probaverunt Deum habere
in notitiam, tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant
ea que non conveniunt
. Ea autem que non conveniunt tunc facit
homo, cum de Dei misericordia desperat. Et hoc Dei iuditio fit,
ut dicit Beda: «Quia enim homo noluit bene facere, dum potuit,
inflictum est ei ut non possit, dum velit», id est dum velle sperabat.
Vide supra, ubi de hac materia locutus fui, in tractatu
fratris Helye.
De fratre Henrico Pisano et de cantibus suis.
Porro cum patriarcha Antiocheno multis annis stetit frater
Henricus Pisanus, qui fuit ex Ordine fratrum Minorum, qui multa
bona de predicto patriarcha michi et aliis fratribus referebat
frequenter. Iste frater Henricus Pisanus fuit pulcher homo, medíocris
tamen stature, largus, curialis, liberalis et alacer; cum
omnibus bene conversari sciebat condescendendo et conformando
se moribus singulorum, fratrum suorum gratiam habens et secularium,
quod paucorum est. Item sollemnis predicator et gratiosus
clero et populo fuit. Item sciebat scribere, miniare (quod aliqui
illuminare dicunt, pro eo quod ex minio, liber illuminatur), notare,
cantus pulcherrimos et delectabiles invenire, tam modulatos,
id est fractos, quam firmos. Sollemnis cantor fuit. Habebat vocem
grossam et sonoram, ita ut totum repleret chorum. Quillam vero
habebat subtilem, altissimam et acutam, dulcem, suavem et
delectabilem supra modum. Meus custos fuit in Senensi custodia
et meus magister in cantu tempore Gregorii pape noni. Et
tunc vivebat frater Lucas Apulus ex Ordine fratrum Minorum,
cuius est sermonum memoria, qui fuit scolasticus et ecclesiasticus
et litteratus homo et in Apulia in theologia eximius doctor,

Torna all'inizio