militare ante Herlembaldum, super quo sese apodiare solebat, quo sibi
propinquantes mirabiliter prosternebat, ita ut nullus auderet sibi propinquius
accedere.
56. Coepit igitur volare fama per urbem mortem nuntians Arialdi, unde
sequaces sui, ira commoti, arma capiunt, venientesque non ad ecclesiam,
ubi tumultus erat, sed pontificalem aulam ingrediuntur, quaeque reperiunt
dissipant, et per aulae ingressum intrant ecclesiam. Guidonem
prae foribus in equo repertum spoliant vixque eorum manus evadere potuit;
tandem, ecclesiam ingressi, cum gaudio reperiunt Arialdum vita
fruentem cohortanturque Herlembaldum ut descendat. Sicque cum magno
triumpho, fugatis hostibus, ad ecclesiam Rozonis, quae nunc dicitur
sancti Sepulchri, sese feliciter transtulerunt. Cum autem ibi hominum multitudo
coadunata decrevisset hostium domos evertere ipsasque spoliare,
Arialdus semianimis, quasi silentio impetrato, multa de inimicorum dilectione
tractavit, illud allegans sacrae scripturae: Diligite inimicos vestros, benefacite
his qui oderunt vos , exhortaturque populum ad Dei laudes, cum
pro eorum defensione magnalia sit operatus, et pro inimicis iubet singulos
Dominum exorare, quibus verbis cunctos a coepto proposito revocavit.
57. Nocte autem sequenti archiepiscopus Guido suos sequaces convocat,
ubi multis varie super necem Arialdi tractatis, tandem diffinitum est,
quod omnes archiepiscopi sequaces pecunias in medium conferant inter
populum distribuendas, ut contra Arialdum populus incitetur ponanturque
insidiae extra urbem undique, sicque Arialdus, tumultum populi fugiens,
extra urbis moenia capiatur, et captus subito iuguletur. Quo facto,
pars vesana ob pecuniam datam dietim multiplicabatur, pars vero fidelium
metu deficiebat. Sed Arialdus inter adversa tam fortis et tam constans erat,
ut cum quadam die sentiret adversarios eius contra se venire, ut locum diruerent
et ipsum occiderent, ante altare prostratus est et orationibus impiorum
furorem extinxit.
|
|