ubi adhuc arche illius vestigia esse dicuntur, etas secunda incipit
secundum scriptores; et ex tunc incipiunt omnium gencium
mundi regna describi, pro eo quod ante diluvium erat quasi
divinus seu thearticus principatus. Nam idem erat princeps primogenitus
et sacerdos; post diluvium autem cepit tyrannides
dominari, et ideo secunda nostri operis distinccio sive liber monarchos
nominatur. In quo describemus principalium omnium
gencium monarchias, donec ad propositum veniamus, tamen breviter
et succincte decurrendo per concordiam sacre Scripture
cum decursu gentilium, sequendo B. Augustinum ut prosequitur
hystoriam Lib. De civitate dei.
2. Dedit ergo Noe mandatum filiis, Deo iubente, de latria
veneranda, id est de cultu unius Dei per sacrificia, de multiplicanda
prole et de divisione terrarum, ut implerent eas et pacifice
viverent. Post decessum illius ipse quasi quietam vitam eligere
cupiens, sibi Cethym insulam, que nunc Cyprus dicitur,
reservavit. Sem ergo primogenitus quia Rex et sacerdos, post
patrem obtinuit medietatem orbis, scilicet totam Asiam maiorem
que est a mari Albo ultra Ungariam, ubi nunc sunt Olachi,
per rectam lineam totum illud imperium Usbec, Katay, Yndias,
Ethiopiam usque ad finem mundi.
3. Aliam autem medietatem, alii duo fratres inter se diviserunt.
Cham Africam, ubi est Terra Sancta, Cartago, Turusium
usque finem mundi; Iaphet minor Europam ubi sumus
nos, scilicet ab Ungaria citra et Roma, videlicet Germaniam,
Franciam, Boemiam, Poloniam et Angliam et usque ad finem
mundi….
|
|