Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 488


QUAESTIO 1
Hic quatuor quaeruntur: 1. Utrum omnes Angeli assistant; 2. Utrum omnes
ministrent; 3. Si non; qui assistant, et qui ministrent; 4. Utrum illi qui ministrant,
per ministerium a contemplatione retardentur.
ARTICULUS 1
Utrum omnes Angeli assistant.
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR quod omnes Angeli assistant. Assistere enim dicuntur Regi qui eius
vultum praesentialiter intuentur. Sed Matth. 18, 10, dicitur de Angelis ad custodiam
deputatis, quod «semper vident faciem Patris»; qui tamen sunt inferioris
ordinis. Ergo videtur quod omnes Deo assistant.
2. Praeterea, secundum Gregorium illi dicuntur assistere
qui intima contemplatione perfruuntur. Sed omnes Angeli intime contemplantur,
cum eos a contemplationis acumine nec pondus corporis neque culpa retardet.
Ergo videtur quod omnes assistant.
3. Praeterea, cuicumque convenit illud quod maius est, videtur etiam quod
minus est sibi convenire, si utrumque sit dignitatis. Sed inter omnes actus
patriae, fruitio est nobilissima. Ergo cum omnes fruantur, videtur multo fortius
quod omnes assistant.
4. Praeterea, a conspectu Dei multo amplius distant mali Angeli quam boni.
Sed mali Angeli etiam dicuntur Deo assistere, ut habetur Iob, 1, 6, quod cum
venissent filii Dei ut assisterent coram Domino, affuit inter eos etiam satan.
Ergo videtur quod omnes Angeli assistant.
SED CONTRA, Daniel. 7, 10 dicitur: millia millium ministrabant ei; ubi dicit
Gregorius, quod alii sunt qui assistunt, alii qui ministrant. Ergo non omnes
assistunt.
Praeterea, illi dicuntur Regibus assistere qui in eorum palatiis habitant. Sed,
secundum Dionysium, esse in vestibulos divinitatis est proprium primae hierarchiae.
Ergo videtur quod illi tantum assistant.

Torna all'inizio