et adsolue eas, postea vero absolue me. Et cum ei dixisset
hoc verbum pluries, ille pro tanto non curabat, nec ei respondebat.
Cunque illa multiplicaret ei loqui, dixit ei mus:
Iam quidem dixisti mihi hoc multociens, quasi non querens
liberationem tuiipsius. Et ait columba: Nequaquam tibi displiceat
petitio mea! Non enim dixi tibi hoc, nisi quia he sunt
socie mee, et submiserunt se mihi et me sibi dominam et rectricem
posuerunt. Debeo ergo eas conseruare sicut personam
meam et magis, et iam quidem sunt obedientes meo consilio,
et earum societate et adiutorio liberauit nos Deus de manu
venatoris. Nam ego non timebo, si ab eis inceperis antequam
soluas me et remouero in vltimo. Tunc enim me derelinquere
non poteris propter dilectionem et miserationem tuam
erga me. Et ait ei mus: Adhuc hoc quod facis addit dilectionem
sociis tuis in te. Vltimo vero rodit mus totum rethe.
Rediit itaque columba cum sociabus suis illesa.
Parabola . Cunque vidisset coruus quod fecerat mus,
quia liberauit columbas, voluit ei adherere, dicens in corde
suo: Quit scio mihi posse aduenire in processu dierum, ne
forte accidat mihi quod accidit columbis? nec habeo quietem
et statum absque societate huius muris. Et accedens ad foramen
muris, vocabat eum nomine proprio, scilicet Sambat.
Dixit ei mus: Quis es tu? Cui respondit: Ego sum coruus;
videns quod accidit socie tue columbe, et quia Deus per manum
tuam illas liberauit, veni ad adherendum tibi et habendum
societatem tuam. Ait mus: Nulla est societas inter me et
te. Verumtamen debet vir intelligens illud querere quod sperat
habere et relinquere quod non potest habere, ne sit insipiens
sicut si quis putat ducere naues per desertum et currus
per mare. Quomodo (non) poterit inter nos esse societas,
cum ego sim cibus tuus, tu vero deuorans? Et ait ei coruus:
Aduerte tuum intellectum et cogita cum anima, quia mors
tua mihi non proderit, sed tamen in tua vita multum potero
|
|