Petrus de Vinea: Epistole stravaganti e altri componimenti

Pag 351


parcebam; faciebam tamen quod poteram et fas erat,
videlicet vos per omnes ad partes ipsas venientes nuncios
salutando. Ideoque quia credo vos ex iis convicisse, nisi
forte alia penes vos exceptio lateat, quae mei allegata
proponentis elidat, quicquid huc usque fuerit, quicquid
obstiterit, pro Deo rogo ut amodo mihi non faciatis in
hujusmodi parcitatem, quia gravissimum gererem nec
tale delictum veniam mererelur si in culpam similem
similiter iterum caderetis.
n. 56
Responsiva ad praecedentem.
Peccarem in filio et in devoto delinquerem si patris
fidem in praesentia praestitam servitori absenti non offerrem,
cum praesertim legam semper in regestro memoriae
nec intelligere negligam quanta me semper honorificentia
praevenistis et, ut tractentur aliqua, quanta sollicitudine
procurastis ut a lecto resurgerem quo languebam.
Igitur quam lucrati estis uvae vinum et de messe quam
defendistis a pluvia fructum, si quem dare potest, congruum
colligatis, ne impingatur vobis quoddam quod
nolo dicere vel contemptus, si eam penitus duxeritis
omittendam, a qua etsi nondum plenos manipulos, grana
saltem colligere valeretis, praesertim cum apta sit jugiter
dare pro posse vobis fructum suo tempore graciosum.
Rogo praeterea ut memoriam mei non absorbeat interjectio
Scyllaei maris in vobis nec consideretis si placet
quanta profunditate quae latens est marina Caribdis involvat,
sed quam brevi spatio claro hinc inde lumine
subito tellus utraque sit divisa. Praeter haec si quid acceptum
vobis largiri potest Liguria, licet felicitatem ejus
depravet infelicitas incolarum, requirite; quia non deerit
Ebreo quid offerat gratum domino ex Egypto, cum defectus
habere non valeat locum sub principe glorioso.

Torna all'inizio