Paulus Diaconus: Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu

Pag 30


compositio fiat besis ex triente; besis novem sunt unciae,
triens tres.
Bellum a beluis dicitur, quia beluarum sit pernitiosa dissensio.
Barium urbem Italiae appellarunt conditores eius expulsi
ex insula Barra, quae non longe est a Brundisio.
Brundisium quidam poetae brevitatis causa Brendum dixerunt.
Beneficiari dicebantur milites, qui vacabant muneris beneficio:
e contrario munifices vocabantur, qui non vacabant,
sed munus reipublicae faciebant.
Benignus proprie dicitur is, qui bonis et dignis largitur.
Est autem compositum ex bono et gignendo.
Bellona dicebatur dea bellorum, ante cuius templum erat
columella, quae bellica vocabatur, super quam hastam iaciebant,
cum bellum indicebatur.
Bidental dicebant quoddam templum, quod in eo bidentibus
hostiis sacrificaretur. Bidentes autem sunt oves duos
dentes longiores ceteris habentes.
Bisaeta porca dicitur, cuius a cervice saetae bifariam dividuntur,
cum iam esse incipit maior sex mensium.
Bignae geminae dicuntur, quia bis una die natae sunt.
Bigenera dicuntur animalia ex diverso genere nata, ut leopardalis
ex leone et panthera; cicur ex apro et scrofa domestica;
muli ex equo et asina.
Billis apud Afros appellatur semen humanum humi profusum.
Blatterare est stulte et praecupide loqui, quod a Graeco blax
originem ducit. Sed et camelos, cum voces edunt, blatterare
dicimus.

Torna all'inizio