Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 600


Ad sextum dicendum, quod cognitio meridiana non potest esse cognitio creaturae
cui defectibilitatis tenebra admixta est, sed cognitio ipsius Dei, qui est
plena lux: et ideo in operibus creationis meridies non nominatur.
Ad septimum dicendum, quod in prima die, secundum Augustinum,
formatio narratur ipsius intellectualis naturae, cuius cognitio,
esse eius in propria natura naturaliter sequitur: et ideo sui ipsius cognitionem
matutinam non habet, sed vespertinam. Similiter et septima dies pertinet ad
quietem Dei in seipso ex omnibus operibus quae propter se fecit: et haec quies
nullo defectu clauditur; et propter hoc in die illa vespere non nominatur.
Ad octavum dicendum, quod si Angelus, cognitione creaturae accepta, eam in
laudem creatoris non referret, in ipsa creatura sistens, nox in eo fieret; hoc
enim esset perverse frui creatura; hoc autem non convenit beatis Angelis, qui
per lucem significantur; et ideo in illo dierum senario nox non commemoratur.
Vel potest dici secundum aliam viam, quod mane et vespere ponuntur, quia sunt
principia diei et noctis. Ibi autem ostenditur institutio principiorum naturae, ex
quibus omnia propagata sunt; et ideo ponuntur extrema, relictis mediis.
ARTICULUS 4
Utrum prima materia fuerit informis.
Ad quartum sic proceditur.
1. VIDETUR quod prima materia informis erat. Illa enim materia communis erat
omnibus elementis, quia ex illa omnia facta sunt. Sed elementa non conveniunt
nisi in materia informi. Ergo prima materia omnino informis erat.
2. Praeterea, Augustinus dicit in lib. Confess., ad Deum loquens:
«Docuisti, Domine famulum tuum, quod prius quam ista faceres, non aliquid
erat, nec species, nec color etc.; nec tamen omnino nihil erat», quia informitas
quaedam erat. Ergo prima materia omnino forma carebat.
3. Praeterea, si illa materia formam aliquam habebat, aut habebat formam corporis
mixti, aut corporis simplicis. Sed non corporis mixti, quia sic esset mixtum
prius corporibus simplicibus, quod esset consonum positioni Anaxagorae.
Ergo oportet quod haberet formam corporis simplicis; et sic redibit opinio antiquorum
Naturalium, qui ponebant unum elementum omnium, vel ignem, vel
aquam, vel aerem.

Torna all'inizio