Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 1072


Solutio
Respondeo dicendum, quod potentia cognoscitur per actum; unde ex consideratione
actus peccati, iudicium sumendum est de potentia peccandi. In actu autem
peccati sunt duo, scilicet substantia actus, et deformitas vel defectus debitarum
circumstantiarum; unde oportet quod etiam in ipsa potentia peccandi duo
attendantur: scilicet ipsa potentia, quae est principium actus; et haec est eadem
quae est principium actus ordinati et inordinati: et haec a Deo est: consideratur
etiam in ea defectus quidam, secundum quem actum deficientem producere
possit. Potentiae enim perfectissimae nunquam deficiunt ab eo ad quod ordinatae
sunt, ut patet in necessariis. Unde quod potentia impediatur vel retrahatur
ab eo ad quod naturaliter ordinata est, oportet quod sit ex defectu eius, inquantum
scilicet alteri agenti, quod impedit, succumbit. Unde cum potentia voluntatis
humanae sit per se ordinata ad bonum, defectus a bono in actu eius oportet
quod causetur ex aliquo defectu in ipsa, per quem ab aliquo vinci potest, vel
delectatione, vel suggestione, vel quocumque alio, ut ab eo quod est naturale
sibi, ad id quod est innaturale, trahatur.
Hic autem defectus est secundum quod ex nihilo est. Huiusmodi autem defectus,
scilicet quod creatura ex nihilo sit, Deus directe causa non est, ut Avicenna probat:
quia quod convenit rei secundum se, non causatur in eo ex alio. Res autem
creata si sibi relinquatur, nihil est; unde hoc quod est ex nihilo esse, non est
creaturae a Deo, quamvis esse creaturae a Deo sit. Posset tamen dici, quod iste
defectus indirecte a Deo est, non quidem sicut ab agente aliquid, sed sicut a
non agente, inquantum scilicet ipse creaturae hoc non praebet ut non ex nihilo
sit, sicut dicitur causa privationis gratiae, quae poena est; nisi creatura huiusmodi
perfectionis inveniretur capax non esse, ut scilicet non ex nihilo sit: et
ideo hic defectus nullo modo a Deo est, nec directe nec indirecte. Sic ergo
potentia peccandi, quantum ad id quod potentiae est, a Deo est; sed quantum
ad defectum qui implicatur, non est a Deo.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod posse peccare dicitur non esse pars libertatis,
quia non requiritur ad libertatem voluntatis ut in peccatum possit; sed sufficit
ad rationem libertatis ut in utrumque contradictoriorum possit; quamvis in his
qui peccare possunt, per liberum voluntatis arbitrium peccetur: quia voluntas
est qua peccatur et recte vivitur, ut Augustinus dicit lib. 1 Retract., cap. 9.
Ad secundum dicendum, quod semper actus perfectior est potentia, perfectione
proprii generis; unde actus bonus perfectior est in bonitate quam potentia
bona; et similiter actus malus perfectior est in malitia quam potentia mala:
quia in actu malo est malitia simpliciter, sed in potentia ad malum est malum
secundum quid: et ideo actus malus simpliciter non dicitur a Deo esse, sed
secundum quid; potentia autem ad malum dicitur simpliciter a Deo esse, et

Torna all'inizio