Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 501


tria sunt consideranda. videlicet dicentem qui
loquitur, auditorem ad quem loquitur, et rem de qua
loquatur. Primo ergo potest quod persuadetur auditoribus,
et inclinatur ad credendum sermones auditos
ex parte dicentis, quod contingit, si dicens si bonus,
vel credatur bonus. Nam bonis hominibus etiam
si nullas rationes assignare sciant, creditur eis, et faciunt
fidem auditoribus: sed huiusmodi fides sumit originem
ex parte dicentis; nam quia dicens creditur esse bonus,
cum tales mentiri nolint, de facili creditur eorum dictis.
Secundo potest fieri credulitas auditoribus ex parte
ipsorum auditorum: quod contingit si proferens sermones
sit benivolus et amicus. Nam sicut homines
communiter et ut plurimum decipiuntur circa seipsos,
et credant se plus valere quam valeant, et esse magis
sapientes quam sint, et in negotiis fiendis communiter
credunt homines plus videre quam videant, et magis
loqui ad propositum quam loquantur: sic quia amicus
reputatur alter ipse, communiter decipiunt homines
circa amicos. Nam ut dicitur primo Rhetoricorum
amantes et odientes non pariter iudicamus. Commune
est enim ut amicorum facta ut plurimum deferamus
in bonum, et inimicorum in malum. Passionamur
enim circa amicos sicut circa nos ipsos, ut credamus
eos plus valere quam valeant, et esse meliores quam sint.
Quare si audotores credunt benivolis et amicis, vel eis
quos existimant tales esse, huiusmodi credulitas sumit
originem ex parte ipsorum auditorum, ad quos est sermo,
qui ex se passionantur, et inclinantur ut fidem adhibeant
eis, quos putant amicos esse. Tertio sit credulitas
ex parte ipsarum rerum. quod contingit, si dicens sit
prudens vel credatur esse prudens. Nam prudentis est,
scire et cognoscere ipsas res, et ipsa negocia agibilia:
quia ut dicitur primo Ethicorum unusquisque bene
iudicat de his quae novit: ex ipsis ergo negotiis et ex

Torna all'inizio