CAP. XX.
SPECTAMEN PULCHRUM: MOYSES IT PER MARE
RUBRUM;
REX CALCAT DORSUM PADI, FREMIT UNDA
DEORSUM.
NON DEBENT preterea a corde recedere, O IMPERATOR,
quę circa te operari dignatur mundi salvator. Nam unum
atque idem miraculum fuit: ire per rubrum mare siccis plantis
et calcare dorsum Heridani submurmurantibus aquis. Cuius
rei testis est non solum Placentia, verum etiam tota Italia
sepius memorando omnipotentis magnalia. Ea quippe dum
recolis, o cesar, ne pigeat pugnis pectus percutere et lacrimas
ab oculis deducere. Multa quidem et alia signa fecit pro
te pius plastes custodiens vias tuas, ne in eis se occultet callidus
cerastes.
CAP. XXI.
RUNCIE, DEFORMIS FACTUS SINE LUMINE DORMIS.
LAUDETUR deus, quia vix potuit manus tuas evadere, qui iniuriis
linguę ausus est te invadere. Auditum est in quattuor
mundi plagis, qualiter es ultus, o formidanda potestas,
super Runtio Cremonensi atque quibusdam aliis. Sed de
|
1
5
10
15
20
|