SED CONTRA, Christus fuit caput Ecclesiae. Sed mulier non est caput viri, sed e
converso, secundum Apostolum. Ergo non debuit esse mulier.
Praeterea, Christus, ut esset Doctor Ecclesiae, promittitur Ioel. 2. Sed mulieri
non convenit docere in Ecclesia, ut patet 1 Corinth. 14. Ergo Christus non
debuit sexum femineum assumere.
Solutiones
Solutio I
Respondeo, ad primam quaestionem, quod Christus venit ad reparandam
humanam naturam, quam per assumptionem reparavit; et ideo oportuit quod
quidquid per se consequitur ad humanam naturam, assumeret, scilicet omnes
proprietates et partes humanae naturae, inter quas est etiam sexus; et ideo
decuit quod sexum assumeret.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod in corpore mystico dicitur non esse masculus
aut femina, non quia non sit differentia sexuum, sed quia indifferenter se habet
uterque sexus ad ipsum corpus mysticum: quia corpus mysticum non est una
persona, sicut est ipse Christus; unde in eo non potuit esse uterque sexus, quia
hoc esset monstruosum et innaturale.
Ad secundum dicendum, quod non assumpsit sexum ad usum, sed ad perfectionem
naturae; sicut etiam erit in sanctis post resurrectionem, quando neque
nubent neque nubentur.
Ad tertium dicendum, quod aequaliter se habet quantum ad potentiam, sed non
quantum ad congruentiam.
Solutio II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod non loquimur hic de potentia Dei:
quia ipse potuit assumere quale corpus voluit. De congruitate autem loquendo,
quia Christus venit ut doctor et rector et propugnator humani generis, quae
mulieri non competunt; ideo nec competens fuit quod sexum femineum assumeret.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod reparatio debet respondere ruinae per oppositum:
unde sicut principium perditionis fuit natura fragilior; ita principium
reparationis debet esse natura fortior; sicut sanatio in corpore hominis est per
virtutem cordis quod habet fortiorem sanitatem. Vel dicendum quod per mulierem
non intravit in mundum peccatum originale, sed per virum, sicut in lib. 2
dictum est, quamvis a muliere initium habuit peccatum; ita etiam per virum
habuit perfici opus salutis nostrae, quod aliquo modo initiatum est per mulierem,
scilicet beatam Virginem.
|
|