a natura sed est instituta lege humana, iuxta illud libri
V Ethicorum: « Et propter hoc nomen habet nummisma quoniam
non natura sed nomo - idest lege - est » . Et similiter
sacra scriptura non est inventa per vim nature humane sicut
cetere scientie sed est inventa per institutionem legis eterne
[...].
Secundo propter naturalem determinationem. Lex enim
humana instituit ut non fieret pecunia de quacumque materia
sed determinata. Ysidorus enim dicit libro XVI quod pecunia
quasi pecudia a pecudibus dicitur quia olim « de corio pecudum
nummi incidebantur et signabantur » . Et subdit: « Post a
Saturno ereus nummus inventus est » . Et post pauca: « Prius
erea pecunia in usu fuit, post argentea, deinde aurea subducta
est » . Et post: « Ex quorum metallis quamvis postea fuisset
facta pecunia, nomen tamen erarii - idest loci ubi conservatur
pecunia - permansit ab eo metallo unde initium sumpsit » .
Bene ergo theologia assimilatur pecunie, quia dicitur corium
vel de corio pecudum ratione scriptitationis in codice. Unde
Rom. 15[, 4] « Quecumque scripta sunt, ad nostram doctrinam
scripta sunt ut per patientiam et consolationem scripturarum
spem habeamus » . Item dicitur ‘es’ vel de ere ratione sonoritatis
in doctrina et predicatione, quia de apostolis docentibus
et predicantibus sacram theologiam dicitur in Ps. [ 18,5
et Rom. 10[,18] « In omnem terram exivit sonus eorum et in
fines orbis terrarum verba eorum » . Unde Ierem. 46[,22] « Vox
eius quasi eris sonabit » . Item dicitur argentum vel de argento
ratione claritatis in duplici significatione, iuxta illud Ps. [11,7]
« Eloquia Domini eloquia casta, argentum igne examinatum » ;
sive claritas referatur ad certitudinem cognoscibilitatis, iuxta
illud Sap. 6[, 13] « Clara est et que numquam marcescit sapientia,
et facile videtur ab hiis qui diligunt illam » , sive referatur
ad famositatem nominis, iuxta illud Sap. 8[,10] « Habebo propter
hanc claritatem et turbas », sicut Paulus, Ieronimus, Augustinus
|
|