De dominio Pellavicini in Cremona et Ghiberti de Gente in Parma.
Item, tempore quo dominus Ghibertus de Gente dominabatur
in Parma, dominabatur Pellavicinus similiter in Cremona. Cum
autem cum Pellavisino familiare quandoque haberet colloquium,
dicebat sibi Pellavicinus: «Ha, Deus! Non debeo ego Parme habere
dominium?». Et sic ensem cum vagina fortiter prohiciebat
in terram, volens hoc facto ostendere se iratum. Dominus vero
Ghibertus de Gente nolebat ei dominium Parme concedere, quia
volebat illud sibi, eo quod inde consequebatur non solum honorem,
verum etiam et maximum emolumentum. Verumtamen hanc
gratiam contulit Pelavicino, quia permisit quod ingrederetur Parmam
cum quingentis armatis, cum quibus quasi solatiando non
semel neque bis equitabat per Parmam. Et erant balistarii cum
Pellavicino, quando equitabat per Parmam, qui tenebant balistas
extensas, quasi contra aliquos vellent sagittas emittere, ut sic terrerent
eos, ut de civitate recederent. Et de hoc gaudebat dominus
Ghibertus de Gente, si recessissent, quia timebat ne eum de dominio
Parme deponerent, si remansissent in Parma. Cum
autem quadam die per contratam Capitis Pontis Pellavicinus
cum suis armatis deberet incedere, in qua marchiones Lupi inhabitant,
unus ex eis precepit servienti suo ut sibi in conca sub porticu
sua in strata pedes lavaret, volens ostendere quod tantum de
timore Pellavicini quantum de cauda capre curabat. Habitaverant
enim condam marchiones Lupi cum marchionibus Pellavicinis
in villa que appellatur Soragna, que est in episcopatu Parmensi
prope Burgum Sancti Donini per miliaria V versus aquilonarem
partem, et ob hanc causam inter eos emulatio non modica habebatur.
Pellavicinus itaque nunquam, sicut optabat, potuit habere
Parme dominium, et dominus Ghibertus de Gente processu temporis
perdidit quod habebat. Igitur dominus Ghibertus de Gente hec
et supradicta mala commisit, propter que Parmensibus factus fuit
vehementer exosus. Non debet igitur, quicumque dominium
habet, inimicis suis inferre omnia mala que potest, quia interdum:
In medio lune mutatur rota fortune.
|
|