Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris  | 
 
integerque exiens in occiduum Gallias aliquandiu dirimens  
tardumque Ararim deferens labitur tandem in meridiem flexus  
susceptis Isara atque Druentia non minus se velocibus,  
inter Volcas et Cavares apud Heracleam oppidum uno hostio  
et paulo ulterius duobus aliis in Tyrrhenum mare impetuosissimus  
diffunditur. Ex his hostiis unum dicitur Hispaniense,  
aliud Metapinum, tertium vero, quod amplissimum est, Massalioticum  
vocavere priores. Insignis quidem non solum magnificis  
eventibus quos se penes iam dudum vidisse potuit, sed  
Avinione sibi superimposita civitate, Babilone nova, apud  
quam et summus pontifex sacrumque fratrum eius collegium  
humana atque divina tractantes et cernere et exorcismos audire  
potest potuitque iam diu.  
RHODIUS fluvius est Troianus ex Yda defluens monte, ex  
quo nedum aque, sed nec quorsum effluxerit etiam a perquirentibus  
inveniri potest.  
RODASA Yndie fluvius est. 
RHODE fluvius est Scytharum apud Crobisgos effluens. 
RUBICON fluvius est ubi quondam Ytalie provincia inter Ariminum  
et Ravennam a provincia Gallie Cisalpine a Romanis  
ducibus separabatur. Parvus quidem e vicinis montibus in  
Adriaticum effluit. Hodie vocatur ab incolis Pisciatello, vix  
cognitus.  
RUBRIACUS seu RUBRICATUS fluvius est Hispanie apud Ylergetas  
seu in litore Barginonis inter Suber et Colobim  
fluens. 
RUTUBA fluvius est secundum quosdam ex Appennino in  
Thyberim fluvium defluens; alii videntur eum dicere propinquum  
oppido Albovintimilio, quod propinquum reor promontorio  
Monico in finibus Ligurum.  
  
SABARIS Calabrie fluvius apud civitatem Turim, cuius aque  
(ut ferunt) nigredinem bobus atque pecudibus pote afferunt,  
ubi Cataris ei propinquus affert albedinem, quod et incole testantur.  
Nam qui Sabarim incolunt et crispos habent crines et  
fusci coloris sunt, qui vero Catarim candidiores sunt et coma  
porrecta. 
  |  
  |