De reliquis vero civitatibus utrarumque Pentapoleos, ab Arimino usque Eguvium,
omnes more solito ad nostri advenerunt pręsentiam et pręcepta actionum de ipsis
civitatibus a nobis susceperunt, et in nostro servitio atque oboedientia fideliter cuncti
permanent, nisi solummodo ipse archiepiscopus in sua ferocitatis superbia existit.
Sed petimus te coram Deo vivo, praecellentissime fili, ut nullo modo hoc tibi
placeat, ut ea, quae sanctae memoriae genitor tuus et tu ipse beato Petro concessistis
atque offeruistis, quod absit, temporibus vestris abstollantur et ecclesia beati Petri
per malignos homines, qui iniqua inmittunt, humilietur, sed magis semper per vos
exaltata permaneat.
DOMNO EXCELLENTISSIMO FILIO, CAROLO REGI FRANCORUM ET LANGOBARDORUM
ATQUE PATRICIO ROMANORUM HADRIANUS PAPA.
Omnino confidimus et certi sumus, quod tua a Domino protecta excellentia in
his, quae pariter loquentes inter nos convenerunt, firmiter atque inmutabiliter permanere
studeat et caritatis vinculum in medio nostrum corroboratum toto mentis adnisu
atque sincero affectu observare procuret, dum nos Deo propicio in ea ipsa abita
in invicem dileccionis concordia cum magna sinceritate mentis satagimus perseverandum,
quia – Deo teste dicimus –, a quo cum vestram mellifluam christianitatem in
alterno amicitiae amore colligati sumus, maximam in tua a Deo inspirata benignitate
habere videmus fiduciam, quod omnes causas sanctae Dei ecclesiae et provinciae
nostrae salubri mancipentur effectu.
At vero, excellentissimae et a Deo servate fili, bone et optime rex, tuae per
huius nostrae apostolicae relationis seriem deducimus notioni, eo quod, dum ad nos
pervenisset de fidelissimi vestri missi adventu, scilicet Possessorem sanctissimum
fratrem nostrum, episcopum, seu Rabigaudum religiosum abbatem, in magno gaudio
noster elevatus est animus, quoniam desiderabilis sum adsidue, missos excellentiae
vestrae sollte cum magno gaudio et decenti honore suscipere et per eos de vestrae
sublimitatis sospitate certos esse; unde nos ilico, secundum qualiter missis vestrae
regalis potentiae decet, omnem praeparationem seu et caballos in obviam eorum
direximus.
|
|