Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

62


Deus vult aliqua oculta exercere, revelat interdum per suos
angelos ipsis demonibus, ut ipsi tanquam iustitiarij Dei, ministratum
sibi exibeant et obsequium inpendant. istud ostenditur
in libro Regum, ubi dicitur quod Deus, volens ut Achab,
rex Israelis, propter scelera sua in exercitu caderet et occideretur,
manifestavit hoc spiritui malo, precipiens sibi ut Achab deciperet,
consulendo sibi ut in prelium pergeret, ut sic ibi interiret,
quod et factum est. demones igitur, subintrantes simulacra
oculta, aliqua et ventura predicebant, que scire potuerunt vel
ex subtilitate sue nature vel experientia et longo tempore vel
ex revelatione angelica. et sic fere totum mundum ita excecaverant,
quod omnes homines illa ydola talia deos esse credebant.
fuerunt autem .IIIIor. cause, propter quas totus mundus
fuit deceptus circa ydola et simulacra adoranda, quarum .III. cause
ponuntur in libro Sapientie. prima causa fuit indiscreta dilectio.
pater enim, nimis et indiscrete diligens filium, quando
filius moriebatur, dicebat ipsum inter deos esse raptum. et ideo
statuam auream sibi faciebat et sacrificia eidem offerebat. unde
dicitur in eodem libre Sapientie: "Acerbo enim luctu
pater dolens, rapti filij facit ymaginem et illum, qui mortuus

Torna all'inizio