Thomas Capuanus: Summa dictaminis

Pag 57


II 9

Negotiorum imminens multitudo a dictamine animum et manum hactenus a calamo retrahebat; id
etiam scribendi non parum impediebat affectum, quia nondum personam vestram mutue conversationis
studio sum adeptus, quam tamen plene, clare fame preconio presentante, perstringo. Sed
prevaluit fervens scribentis affectio, impedimenta prorsus abegit, infregit obstacula, redegit mentem
agendis divisam pluribus in se ipsam, amicitie preelegit alloquium, egit utique, quod vis amoris
exegit et peregit sermonem amicabilem brevi stilo. Trahit itaque ad scribendum me vestra dilectio,
quin immo quadam occulta, sed placida importunitate perurget, ut per vicariam alloquar paginam,
quem tanti spatii longitudo seiungit. Distatis siquidem procul, sed sentio vim amicitie vestre prope,
que me intrinsecus sic sedula tamen grata sollicitudine titillat, quod nunquam sinit me immemorem
esse vestri. Si ergo sic me angit absentis amici dilectio, quanto magis presentia obligaret ipsius. Puto
certe, quod tunc in me, quantum ipsemet habeo, haberetis. Ad hec potius evenit, quia, quominus
vos foris intueor, eo forte interius plus contemplor, et quantum in hoc subtrahitur aspectui, affectui
tantum crescit. Porro non ambigo, quin illum, quem carum illustris fama perhibet, reddat familiaris
experientia cariorem. Verum quia utrique mutua personarum visio prorogatur, ut caritativi reddantur
amplexus, ecce, cartula presens affectuose dirigitur, et ut cari statum dono divino prosperum
vice sui referens predilectio procuret quantocius responsivam, per quam de illius continentia votivis
auctore Domino intellectis meus animus pendula expectatione anxius desiderata letitia recreetur.

II 10

Licet, amice karissime, ore ad os loqui minime valeamus, intimo tamen amore indissolubiliter copulamur.
Inde fit, quod tue prudentie innotescat dominum P. te ob tue probitatis famam merito sic
ferventi zelo diligere, quod pro posse ad magni honoris culmen cupido te vellet animo sublimare.
Sic igitur mentem studio adhibe, quod profectus inde tibi proveniat et fama concrescat.

II 11

Ab aureo ore aurea epistola emanavit, cuius materia sicut unus de fluviis paradisi pretiosos lapides
producebat. Unde vestrarum monitionum paginam tamquam doctrine speculum semper ante oculos
retinebo et ita per viam mandatorum vestrorum currere non desistam.

Torna all'inizio